Band 
Volumen primum.
Seite
426
JPEG-Download
 

426

De Fundamentis

e regione parietis a Sole illustrati habitare insalubre dicerem; quia cae-mentum calce constat, quae cum habeat exedendi et consumendi potentiam,eadem qualitate imbuit et radium quem reflectit. Imprimis autem ad lucempropriam pertinere videtur aliqua pelluciditas. Nam si qua in re proprialux inest, illa non in superficie haeret utique, sed intus in profundo radicesegit, ut in gemmis cernimus. Itaque ut transparere possit, pellucido opusest. Quamvis multa sane ipso aestu pellucida fiant, eaque in dispositioneretineantur.

Thesis XXX.

Ignoscant mihi philosophi argumentanti a corporibus, quae manu tracta-mus, ad corpora coelestia. Nam ipsi sane nullas omnino differentias osten-dunt corporum illorum. Quare has, uti putabunt, ignobiles et terrestresdifferentias aequo animo inter coelestia ferant. Praestat enim aliquid di-cere, quod in nullam palpabilem absurditatem incurrat, quam omnino tacere.Ac nescio sane, an non divina et coelestis potius qualitas dicenda sit incarbunculo gemma, quae luculam illam ei conciliat, quam elementaris inSole ad calfaciendum. Itaque Saturnum dico in humido excedere, deficerein calido, aequiparari dispositione corporis sui glaciei (quae eadem humi-dissima est, utpote aqua, et omni calore privata) unde alba ei superficies,ideoque crassior interna corporis dispositio nec admodum pellucida. Astro-logi frigidum et siccum dicunt, quod pene eodem recidit. Aestates tamenpluvias et hyemes ningidas, cum operatur, faciens, magis humidus dici me-retur. Jovi corpus rubino simile tribuemus, ut sit pellucidus ob multamlucem propriam, et aequabilis atque rubens ob fulgorem et colorem. Marscarboni candenti aequiparabitur, ex quo ignis intus latens pelluceat: ajuntenim astrologi, et experientia testatur, torridam et aestu fervidam vim ob-tinere. Veneri electrum dabimus aequabili et flava superficie, ob fulgoremeximium et croceum; ut ita plus humectet quam calfaciat, quae proprietasmolliusculum corpus requirere videtur. Mercurius denique saphyro aut talialicui assimilabitur, quod pelluciditate acumini radiorum ipsius sufficiat,plusque propriae quam alienae lucis admittat: quia eam combinationem ha-bet, ubi calor humorem superat.

Thesis XXXI.

Ratione itaque lucis mutuatitiae vel humoris considerari possunt eorumemersiones vel occultationes et oppositiones. Saturnus 11. Maii oppositusSoli et 18. Novem, eidem conjunctus, humectationem, quam habet, utrin-que exercebit maxime, quia plenam faciem a Sole illustratam ad nos con-vertet. Haec 11. Februarii et 9. Aug. minima erit in utroque quadrato.Jupiter idem 8. Aprilis in opposito et 26. Octob. in conjunctione; contra-rium 8. Jan. et 6. Julii in quadrato. Mars idem (quantulum quidem ejushabet) 5. Martii in opposito Solis, contrarium 9. Jun. in quadrato, inter-jectis et sequentibus temporibus successive. Veneris alia ratio est, ut etMercurii. Nam 15. Maii conjuncta Soli supra, plurimum humectabit, anteet post successive minus: et anno abhinc altero, infra Soli juncta mini-mum. Ita Mercurius exiguus in hoc est 4. Jan. 30. Aprilis. 29. Aug.19. Decemb. Nam infra Soli junctus omnem faciem a Sole illustratam sur-sum vertit: plurimum vero 9. Martii, 27. Junii, 19. Oct. quando supraSoli jungitur, et illustratam faciem deorsum vertit.

Thesis XXXII.

Ratione lucis et virtutis propriae calfactoriae dubitatur, altine fortiores