Band 
Volumen primum.
Seite
427
JPEG-Download
 

Astrologiae certioribus.

427

sint an humiles. Alti placent astrologis, humiles physicis. Statuamuscompensationem hic esse, ut quo majore cernantur angulo (humiles nempe)hoc plus calfaciant, propter hanc quidem visionem. Virtus vero ex altitu-dine aucta causam habet aliam.

Thesis XXXIII.

Ratione utriusque virtutis calfacientis et humectantis considerandum,quo in signo versentur planetae. Nam et planetae et Luna in cancro plu-rimum operantur, quia diutissime sunt supra Terram, et propter alias cau-sas initio commemoratas, cum de Sole ageremus. Ita etiam, cum a partesunt septentrionis, plus habent virtutis. Hinc plenilunia brumalia humi-diora sunt aestivis. In zonis itaque septentrionalibus circa hunc et sequen-tes aliquot annos Saturni et Jovis, quin et Martis in fine anni, virtutesjam explicatae imbecilles erunt: quia versabuntur in signis humilibus. Atin zonis australibus tanto erunt fortiores.

Thesis XXXIV.

Iu motu cum videamus tardissimum quemque plurimum posse: hinccausas deducemus, cur stationarii tam sint operosi et in apogaeis versantes.Ubi Mercurii statio omnium maxime est efficax: is enim, ut velocissimusalias, plurimum de motu amittit. Saturni vero statio minimum efficit, quiaparum habet, quod in statione perdat. Mercurii quidem statio ut plurimumventos, est ubi et nives vel pluvias, in genere copiosos vapores ciet. Hosigitur exspectabimus circa 17. Janu. 20. Apr. 12. Maii, 15. Aug. 6. Sep-tem. 9. et 31. Decem. Sed incertus etiamnum Mercurii motus non patiturcertissimum diem praefinire.

Thesis XXXV.

Quas hactenus explicui causas futurorum eventuum, illaeetsi multum quidem divinitatis habent, omnes tamen materiae naturam pro-pius imitantur, quam quae jam sequentur. Nam ipsarum agendi modusin effluxu quodam lucis consistit usque ad haec sublunaria corpora conti-nuatae: qui effluxus, quamvis sine materia et tempore est, non tamen estsine quantitatum dimensionibus. Fit enim per lineam rectam, attenuaturcum distantia a sidere, crescit vel decrescit cum ipsa lucentis planetaefacie, impeditur objectu corporis opaci, et vicissim, posita sideris aspecta-bili praestantia, continue ponitur. Nec id tantum in uno et eodem sidere,sed etiam in comparatione diversorum habet locum: ut quia Sol et Lunasunt aspectu maximi, in illis quoque evidentissimae sunt hae virtutes: inceteris, quarum diameter cum Solis et Lunae diametris in parva compara-tione est, admodum exiles, adeoque vix ac ne vix quidem sensibiles. Ita-que etiam ab astrologorum turba Variationes harum affectionum secundumdictos modos fere negliguntur.

Thesis XXXVI.

Sequitur ergo alia causa, quae omnes planetas aequaliter attinet; longequam prior illa nobilior, quaeque multo plus admirationis habet. Nam haecnihil materiatum sapit, sed formae rationem habet, nec formae simplicis,sed animalis facultatis, sed intellectionis, sed geometriae cognitionis. Nonenim lineis rectis ex sideribus singulis virtutem elicit, sed binorum siderumcoeuntes in Terra radios aestimat, geometrice coierint, an aXoymg; nec cumipsa silentis Lunae facie, quando nulli ad Terram descendunt radii, exstin-guitur, sed radium tunc descendentem imaginatur; non impeditur, cum Terranos inter et stellas interponitur, sed infra latentes supra etiam operosas