Band 
Volumen primum.
Seite
428
JPEG-Download
 

428

De Fundamentis

efficit; denique fere momentanea est, et commutato angulo geometrico initkoyov et avaQuoatov , statim aut paulo post quiescit, quantumvis crescen-tibus stellarum luminibus. Quae cum ab experientia sint confirmata vali-dissime: suppeditarunt mihi dogmata sequentia.

Thesis XXXVII.

Cum Creator Deus mundi hujus corporei ornatum ex forma corporea,quae quantitas est, desumserit: consentaneum est, ipsos quidem locos, ipsaspatia molesque corporum eam ad se mutuo proportionem esse sortita, quaesit orta ex solidarum figurarum ordinatis generibus: quod in Mysterio meoCosmographico probavi: motiones vero corporum, quae vita mundi est, tuncvel suaviter consonare vel cooperari fortiter, quando ex planis ordinatisdesumtam habent proportionem. Kam ut planum solidi, sic motus corporisest imago. Quemadmodum vero solida ordinata in geometria plura quamquinque impossibile est esse: ita rationes quoque harmonicas ex planorumordinatorum comparatione ortas plures octo non esse, alio tempore in Har-monicis, Deo volente, demonstrabo.

Thesis XXXVIII.

Motuum ergo formatrices rationes octo cum sint, coeli vero in Terrasactio (vel .quasi) motus sit aliquis, et contingat intermediante radio stellae,qui (radii) in Terris coeunt faciuntque angulos: rationes ergo harmonicas octoin dimensione horum angulorum versabuntur. Ac veteres quidem non pluresquinque receperunt (aspectus vulgo dictos) conjunctio'nem , oppositionem,quadratum, trinum, sextilem. At me ratio primum tres addere docuit:quintilem, biquintilem, sesquiquadratum: quos postmodum experientia multi-plex confirmavit.

Thesis XXXIX.

Causam cur operatio planetarum binorum tam valide intendatur subipsos aspectuum articulos, aliam statuere non possum, quam animalem fa-cultatem, quae ex una parte sit geometricae rationis (quae aspectum con-format) capax et altera parte corporis ejus potens, in quo animadvertituroperatio. Nam non fit hoc, quia uniuntur radii in uno angulo. Angulumenim et pridie et postridie aspectus, et perpetuo faciunt aliquem bini radii;operatio vero tunc demum existit, cum angulus habet rationem harmonicamseu amna (Ptolemaeus enim axT^ianafiovs dicit). Rationum vero et sche-matum per se nulla est efficientia. Fitque hic plane idem, quod in loco-motione animalium fieri solet. Si quis diceret, obiecta visus per oculumingredientia movere animal posse, nec opus esse ad hoc animali facultatein ipso corpore moto, monströse philosopharetur.

Thesis XL.

Haec autem facultas, quae vim addit aspectibus, non est in ipsis stel-lis. Nam aspectus hi, de quibus dicimus, in Terra contingunt suntque merao%e<nq, non ex motu stellarum formaliter profluens, sed ex accidentario situbinarum stellarum cum Terra. Quemadmodum ergo anima movens corpusnon est in objecto, sed ibi ubi objecti species repraesentatur: ita hanc vim,quae efficaces efficit aspectus, cum in omnibus sublunaribus corporibus, tumin ipso magno Terrae globo inesse necesse est. Scilicet omnis animalisfacultas est imago Dei yecauztQovvtos in creatione, excitaturque ad opussuum hac coelesti aspectuum geometria seu harmonia.

Thesis XLI.

Inconsideratis nova philosophiae forma videbitur, quae non est: nisi