Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
115
JPEG-Download
 

In Librum Plutarcbi de Facie in Orbe Lunae.

115

Lunae, etiam propinquissimo, valet etiam ad probandum aliquid amplius: quare scilicettotum Lunae hemisphaerium radiet in Terram, quia scilicet superficiem habet asperam.

67. Responsio, nixa emissione radiorum, est nulla, et posita receptione, redu-citur ad secundam. Potius enim diceres: radium Solis a Luna speculariter repercus-sum adeo fore exilem, ut visum non sit moturus, non enim infinitam esse visussubtilitatem.

68. Quinta responsio, desumta a figura oculi globosa, reducitur etiam ad id,quod dixi ad secundam et quartam. Valet enim de speculi globositate, at non deoculi. Per se enim nihil facit neque curvitas, neque cavitas sive oculi, sive etiamspeculi, ad vires uniuscujusque singularis radii. Accidit autem radiis singulis Solis,in speculo cavo repercussis, ut ii plures numero colligantur ad unum aliquod punc-tum et in eo sese mutuo secent eamque sectionem consequatur ustio materiae idoneae,in quam incidit sectionis punctum.

69. Posteriorem dicit secundarium seu reflexum.

70. Hoc simile est dissimile. Peccatur enim etiam in iride, allegando non causamut causam. Iridem secundam esse imaginem primae et existere, nube nubem ambiente,nimium facile conceditur Aristoteli. Iridis enim colores existunt, ubi radii Solis in gut-tam pellucidam rotundam allapsi refringuntur ab angulo omnium maximo, qui potestesse in aqua. Nam quia in illa extremitate refractionum anguli praecipitatis incre-mentis invicem succedunt, fit ut prioris angulis refractis accumulentur refracti poste-rioris; ex qua accumulatione refracti, ad oculum allabentes ab unaqualibet individuaguttula, quae cum Sole convenientem apud oculum format angulum, colores illos se-cum deferunt. Id probare expeditum est etiam claro coelo, Sole oriente, suspensagutta et loco obumbrato post guttam. Jam vero accidit in sphaerulis guttarum ro-tundis, ut radii Solis non solidi trajiciant guttam, sed partim quidem trajiciant, par-tim vero a superficie tam convexa ingressuri, quam cava exituri, intus repercutianturrepercussique in alio puncto superficiei exeant versus oculum. Cum igitur alii aliissaepius idem corpus guttae trajiciant, saepius etiam attenuentur, quippe pluribus tra-jectionibus, obscuriores etiam reddunt iridis suae colores. Argumentum evidens, quodin secunda iride adhuc una repercussio coloratorum accedat, est hoc, quod in ea situscolorum est contrarius, quale quid etiam supra in duplicatione speculorum acciderevidimus. Talis vero guttulae, quae saepius repercussos intus ad oculum mittere pos-sit, situm diversum ab illa, quae simpliciorem mittit, esse necesse est. Nubes hicpost iridem et circa stans nihil aliud nisi tenebras praestat locis guttarum utriusqueordinis requisitis, ne eae videantur contra clarum et Solis radiis splendentem aerem.Quodsi guttae ipsae individuae refractionibus et repercussibus suis non componerentutramque iridem, et alia quidem series guttarum interiorem, alia etiam exteriorem,per se, sine adjumento ab interiori jam formata: nulla unquam videretur iris secunda,nihil hic potest repercussus primae in nube ambiente. At neque compactior nube3est, quae interiorem exhibet iridem ambitus angustioris, nihil facit haec phasmatisangustia ad materiae densationem. Visum quidem in exteriori magis distrahi et sicdebilitari, dicere potuit Aristoteles, qui emissionem radiorum statuebat, dixit id tamenspeciose magis, quam nervose. Nihil enim ne sic quidem demonstraverit. Et coloresiridis utriusque cum sua differentia claritatis sunt reale quid, nequaquam vero visusopus: pingunt enim se non tantum in oculo, sed etiam in albo pariete in obscuro.Paulo magis ad lucem ipsam Solis quadrarent verba illa, quod ea in interiori iridesit compactior: posset, inquam, si nubes ut totum aliquid formaret iridem, aut si iridiscirculus esset a circulo orae Solis. At non est, fallitur et hic Aristoteles, sed com-ponitur iris ex guttis innumerabilibus, eundem situm ad Solem et oculum habentibus,quod cum fiat circumcirca, necesse est, circulum fieri seu basin coni, cujus vertexoculus, etiamsi Sol triangulum vel columna esset. Omnibus igitur modis exploditurvox compacta.

Gratis etiam asseritur, nec attestante visu, nubem tunc a nube ambiri et nubemexteriorem esse superficie speculari. Imo refragatur sensus. Nubes enim, quae locummunit iridi, tenebrosa cum sit admodum, copia guttarum constat, quarum alia aliam

8 *