Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
116
JPEG-Download
 

116

Notae J. Kepleri

obumbrat, et sic corpus continuum non est, speculum vero continuitate partium ineadem linea delinitur. Dicas, guttas singulas esse singula specula? Verum boc est.At ut ea radios quoscunque superficie sua exteriori ut specula repercutiant, ad hocnullus certus illorum requiritur situs respectu Solis, quippe cum sint corpora rotunda.Locus vero secundae iridis certum requirit situm respectu Solis. Non igitur nubesiridem interiorem, ne guttarum quidem suarum multitudine repercutit. Si quaeris, quidguttae praestent repercussibus specularibus promiscuis, nubem aspice intra complexumiridis; totam quodammodo videbis albicare, quia sphaerulae omnes (anteriores, necdumobumbratae) repercutiunt Solis radios ad visum, tam foris convexa superficie, quamcava intus; ii tamen, qui repercutiuntur ab intus ad oculum, nondum colorantur, us-que dum guttulae acquirant situm justum in circuitu iridis. Extra iridem fieri ampliusnon potest ut radii ab interioribus cavis superficiebus semel repercussi veniant adoculum, njsi alia insuper accesserit intus repercussio, quod fit in situ llj gradibusexteriori. Propterea albedo illa extra iridem primam non continuatur, cum tamen totaminteriorem occupet aream.

71. Responsio, ad quam, quoad emissionem radiorum, dico eadem, quae acquartam. Quod vero ad imbecillitatem caloris a lumine Lunae, ejus causa fit in ipsatranslatione a Sole in Lunam et reflexione ad nos. Estque hic diversitatis aliquidinter calorem et visionem. Calor omnibus copiis luminis intenditur, visio nimia clari-tate etiam opprimitur, propterea in speculari repercussu minus perdit visio quam calor.

72. Responsio, quae non sufficiet iis, qui Lunam faciunt speculum, quia splen-doris luminis major vis est ad irradianda specula visumque, quam colorum simplicium.

73. Quae vera causa non est. Vide responsionem not. 71 et 67.

74. Haec vera causa est. Vide responsionem not. 66.

75. Quorsum haec vox referatur, non capio, nisi vox aiebam, hic expuncti,detrudatur in periodum proximam.

76. Ad has objectiones infra respondebit ordine Plutarchus ipse.

77. Visum est aliquando pro Htxav legendum Xag. Et huc referebam locumDiogenis Laertii, qui Silenum ait in prima historiarum hoc scripsisse de Anaxagon,cum sub principe Dimylo lapis de coelo cecidisset, Anaxagoram dixisse, coelum omieex lapidibus esse compositum, ac vehementia circuitus cohiberi, alias continuo summavi impetus lapsurum. Cui affine est, quod Solem fertur dixisse candens ferrum icpenitus ignitum et Peloponneso majorem, Lunam habitacula in se habere et colbset valles; et quod aliis auctoribus Diogenes traditum narrat, illum lapidem, qui tdCaprae fluenta decidit, Anaxagoram ex Sole casurum praedixisse, eaque ratione in-ductum Euripidem, ipsius discipulum, in fabula Phaetonte, Solem auream glebam ap-pellasse. De hoc casu sic scribit Aristoteles Meteorol. L. 1. c. 7. Quo tempore inAegospotamis cecidit lapis ex aere, a spiritu sublatus recidit post diem. At quaecum prodat Aristoteles tanquam de re suae aetatis et memoriae, suppeditat conjec-turam, pro Dimylo legendum Diphilo, qui fuit Archon Athenis Olymp. LXXXIV. anno III.In Hyperaspiste meo vocem Aristotelis itvtvfia sumsi pro spiritu nitroso in Teriaemeatibus concluso et violentia eruptionis lapidem trudente, ut fit hodie in bombarcis.Sed quia ait, post diem unam recidisse, intelligendus forte erit de pridiana insoätaventorum procella, quae sane et ipsae solent crebro esse cum terrae motu. Lapidemtamen in coelum nulla unquam intulit ventorum procella in libero aere; signum igiturfuisset sociatae causae, quam ego dixi.

Verum relinquenda est Plutarcho sua lectio, nam loqui videtur de fabula Graecisomnibus celebratissima, de qua sic Natalis Comes Mythologiae libr. VII. Memoriaeprodidit Chrysermus lib. II. Peloponnes., Junonem, cum de Hercule sumere vdletsupplicium, Lunam in auxilium ascivisse, carminibus magicis usam\ atque illa cisiam(xi’önr forte, et quid si uterum?) spuma implevit, equa natus leo Cithaeroneus, pri-mus laborum Herculis. Nam puer adhuc annorum 16 vel 18, cum esset missus abAmphitryone ad armentorum custodiam, leonem hunc, cum armenta sua laniaret,quamvis impenetrabili pelle, interemit. Videtur causa fabulae, quod mari undiquepraeter isthmum cincta Peloponnesus, nec credibile, hominum opera invectum animal