Summarium Historiae Astronomiae scculo XYI.
643
quo collegit Tycho ea, quae cum Lamlgravio Guilielmo et ejus astronomo Rothmannoab anno 15S5 in annum 159G per literas egit. Quae de secunda epistolarum parterefert Keplerus, leguntur vol. I. p. 191. Multus est Tyclio in his epistolis in lau-danda sua de mundo ratione, dum Itothmannus Copcrnieum defendit et Landgraviusobservationes suas in coelo recenset et a Tychonc consilium petit de conficiendis in-strumentis astronomieis. Tycho quibus Copcrnicana laboret ratio erroribus, quibussua praestet virtutibus demonstrans, iterum iterumque Rothmannum ablegat ad „locu-pletius opus“, quod nunquam absolutum est. „Occasionem, inquit, has rationes con-struendi non desumsi ex inversis Copernicanis, verum cum animadvertissem subtiliet accurata observatione, praesertim anno 82. habita, Martem acronychium Terris pro-piorem fieri ipso Sole et ob id Ptolemaicas diu receptas hypotheses constare non posse,cometas insuper motui Terrae annuo non reddi obnoxios, quamvis haud in tantumdistent, ut plane is evanescat, sicut in fixis fit sideribus, Copernicanam quoque assum-tionem collabascere: non restabat alia via salvandi apparentias coelestes, quam haecipsa, quae nuper a me prolata est.“ Ilis adjungit Tycho enarrationem eorum, quaoRaimarum Ursum attingunt quaeque retulimus vol. I. p. 226 ss. Quae objici solentCopernico repetit, quibus censet Copernici sententiam penitus refutatam esse, et cumneque Ptolemaica neque Copernicana ratio veritati congruat, suam rationem eam essepronunciat, quae in illarum locum succedat. Rothmannus autem haec contra Tycho-nem asserit: „Quod de supputationibus affers, Terram ea ratione in uno secundotemporis scrupulo revolvi debere sesquicentum passus, quaeso utrum censebitur credi-bilius et sapientiae naturae, quae semper per pauciora agit, convenientius, an ut ses-quicentum passus, an vero ut tot millia non passuum sed milliarium in uno secundoconficiat? Annon id vehementissime cum dicta naturae sapientia pugnabit, si assumtocoeli motu per omnium stellarum et planetarum diversos, vehementissimos mentequehumana incomprehensibiles cursus efficere cogetur, quod poterat in uno facillimepraestare? Annon et hoc, quod ea ratione planetis duplex et sibi contrarius inessetcentri motus? Nescio etiam, an fixa sidera in tanta motus pernicitate tam constantersuas ab invicem distantias custodire possent.“ Tertium Terrae motum, qualem Coper-nicus exhibeat, „admodum obscurum nec facile perceptibilem esse“ contendit. Suffi-cere dicit motum diurnum et annuum. Axem Terrae non vere reflecti, eumque motuannuo ita circumduci, ut semper sibi ipsi parallelus maneat et versus eandem mundipartem spectet, quae pars quasi unum puuetum sit propter parvitatem orbis Terraeannui, qui comparatus cum coeli sphaerae immensitate prorsus evanescat.
Ilis, quae ex epistola Rothmanni anno 1590 data desumsimus, subjungimus ea,quae biennio ante Tychoui scripserat: „Introducit haec inversa Copernici ratio — dicitBraheanam — confusionem in sphaeras planetarum. Etsi enim nulla corporum coe-lestium illisio inde sequi potest, ut excusare niteris, 'tamen nulla sphaerarum vera autdeterminata distinctio manet, sed omnes inter se confunduntur. At Copernici hypo-tliesis suum unicuique planetae et determinatum spatium attribuit, e quo motu suoegredi non possit. Scis autem, Deum non confusionis sed ordinis auctorem essenaturamque ita condidisse, ut a confusione abhorreat. Ilaec igitur et alia multa etiamatque etiam considerans, aliud invenire non possum, quam nullam praeter unicamCopernici bypothesin veram esse. . . . Hypotheses Copernicaeas autem discentibusnon proponendas esse judico, cum ea vix ab artificibus percipiantur, ut nec Maest-linus quidem motura librationis recte intelligit. Quapropter ipse quoque in Elementismeis astronomieis ccceutricos in centro mobiles et epicyclos substitui, ut discentesrem eo facilius intelligere possent; ne tamen deessem ingeniosis, ad finem Coperniciinversionem subjeci.“
Has disceptationes Rothmannus, cum anno 1590 Tychonem invisisset, coram con-
42*