646
Summarium Historiae Astronomiae seculo XYI.
quantae sunt apud vos.“ Ilis, quae Octobri anni 1587 scripserat, Novembri correc-tionem addit Rotlimannus, pro semidiametro Terrae sexagesimam semidiametri partempro altitudine aeris sumendam esse et schema ita corrigendum, ut BD lineam 1IL infratangat in A (Rothmanni correctionem fig. 15. punctis notavimus). —
Peculiare de instrumentis suis edidit Tycho opus, inscriptum Astronomiae in-stauratae Mechanica, Wandesburgi 1598. Describuntur instrumenta numero 21, enar-ratis simul rebus quibus inservierant observandis, relatoque tempore, quo excogitaveratTycho nova seu emendaverat inveterata instrumenta. In num. 2, „quadrante orichalcicoazimuthali“, quo usus est in observationibus cometae anni 1577, praeter Nonii sub-divisionem deprehendimus illam ipsius Tychonis: singuli totius quadrantis gradus insenas particulas supra et infra dividuntur, quae et ipsae per lineas transversales alter-natim ductas in dena aequaliter distantia puncta divisae singula minuta discreta ex-hibent. „Cujus divisionis demonstratio licet in rectilineis parallelogrammis proprieconveniat, nihilominus arcualibus etiam lineis in tam exili intervallo, quod a linearecta ita ut vix sentias differt, convenienter applicatur.“ Ilanc divisionem alios inGermania sibi attribuisse queritur Tycho, quam quidem suae domi conspectam Wit-tichius una cum pinnacidiorum ratione Cassellis patefecerit et forte etiam pro sua vendi-taverit. Num. -i. sextantem altitudinibus inservientem excogitatum esse c. a. 1578,licet alii postea ejus inventionem sibi arrogarint formaeque variationem nonnullameffinxerint. Num. 5. quadrans muralis (sive Tychonicus) perbelle excusus est; con-spiciuntur observatores, scribae, horologia, ipse Tycho adstans, quasi indicans sociis,quid observandum sit. „Hanc effigiem magna solertia expressit Thomas Gemperlinus,idque tam competenter, ut vix similior dari possit.“ In hac sicut in aliis quae Tycho-nis referunt effigiem tabulis conspicitur singularis quaedam narium forma, ita ut per-spicuum sit, inferiorem partem arte quadam superiori affixam esse, quod idem testaturmonumentum Tychonis, quod aere conllatum in aede Pragensi collocatum est. Con-stat, juveni Tychoni Rostockii anno 1566 commoranti in certamine singulari nocturnonasus partem inferiorem abscissam esse. Philander de Weistritz in vita Tychonis,quam ex lingua Danica Olufi Bangii in gennanicam vertit (1756), refert, Tychonemabscissam nasus partem ex auro et argento conflatam et coloribus ad naturam tinc-tam restituisse, addens: „Wilh. Jansonius, der mit dem Tycho 2 Jahre umgieng, haterzählet, dass Tycho allezeit eine kleine Schachtel voll mit Leim oder Salbe bey sichtrug, welche er allezeit brauchte, auf die Nase zu salben“.
De observationibus suis hoc fert Tycho judicium : Quas Lipsiis in pueritia(1563—1569) peregi, pueriles et dubias appellare soleo. Quas vero postea (1569 —1576Augustae Vindelicorum et in Dania) adeptus sum, juveniles et mediocriter se habentesvoco. Tertias autem, quas postmodum Uraniburgi exactissimis illis instrumentis di-mensus sum (1576—1597) viriles, ratas et certissimas appello et censeo. Quibus ob-servationibus haec se effecisse praedicat: Solis et Lunae theorias se emendasse erro-resque priorum correxisse, fixarum loca summa et infallibili accuratione verificasse.Theoriae Solis et Lunae hoc tantum ad perfectionem deesse, quod omnia nondumpluribus seculis adaptata et universaliora reddita sint; in fixis sideribus nihil aliuddesiderari, quam ut eorum motus universalis redditus omnibus mundani aevi seculisadaptetur, et ut observationes accurate instituantur in Terrae meridionali parte; siquis hoc opus suscipere in mente habeat, se, quo minus instrumenta et auxilia hucconducentia subministret, non detrectaturum esse. In planetis nihil aliud „exantlan-dum“ restare putat, quam ut haec, quae circa longitudines et latitudines atque omniahuc pertinentia aliter se habere, quam ferant usitatae tabulae, accuratis observatio-nibus jam ultra 25 annos coelitus deductis exploratum et constitutum ipse habeat, innovos et competentes canones redacta numeris exponantur. Quae ipse nondum per-