Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
652
JPEG-Download
 

652

Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.

nibus praemissis, qui ad mortem usque (magister discipulo superstes fuit) continuofere literarum commercio cum eo conjunctus fuit, quod Maestlini tantum anxietateinterruptum est et eo, quod Kepleri ad altiora enitentis Bensa minus minusque animoperceperit Maestlinus. (Cfr. vol. II. 13. 15. III. 56.)

Insigne exstitit Maestlini studium in oppugnando novo calendario, multas tumrixas et disceptationes concitante. (Cfr. vol. IV. p. 4 ss.) Quae Gregorianae refor-mationi opponebantur, maxima ex parte a Maestlino (Nothwendige und gründlicheBedencken von dem vralten römischen Calender) , propugnatore Lutheranorum, pro-posita, haec fere sunt: 1) Errores Calendarii Juliani „seien allesamt entweder derIled nicht werth, dass man ihrer achten sollte, oder aber so gar nicht schädlich,dass, so mans aufheben vnd verbessern w ollte, würde man allen denen, so den Kalen-der brauchen, vielmehr nothelffen, dann forthelflfen. Vnd es ist wol zu erachten, eswerde das Aequinoctium nimmermehr in Februarium khommen, dann dieses würdevor 1500 Jaren nicht geschehen, aber der Jüngste Tag wird so lang nicht verziehen.“2) Festorum immobilium constitutionem non tanti esse momenti, ut Calendarium re-formetur; quisnam enim possit demonstrare, Christum die 25. Dec. natum esse seucruci affixum certo die? 3) In suspenso esse, utrum festum paschale sequatur Solisan Lunae statum. 4) Rationem praecipuam, qua moti pontificii calendarium velintinstauratum, esse in missalibus, breviariis, martyrologiis, ita institutis, ut congrua adtempus concilii Niceae habiti recentioribus temporibus non amplius satisfaciant.5) Anno 1582. comitia Germanica Augustae Vind. habita fuisse, neque Gregoriumverbo tetigisse calendarii reformationem, unde satis eluceat, hac reformatione ecclesiaeromanae auctoritatem spectari. 6) Novum calendarium adeo scatere mendis, ut eadepravatio potius, quam emendatio veteris nominanda sit. Usos fuisse, qui calenda-rium instaurarint, tabulis astronomicis minus accuratis, anni quantitatem non prorsusaccuratam esse assumtam, aequinoctiorum praecessionem mediam, non veram, quaedebuerit adhiberi, in lunationibus similiter postulari veros motus, non medios. „Darum,addit Maestlinus, ist es ein womöglich, vnnütz vnd mangelhaftig Ding mit der Bäpsti-schen Reformation, dann dieses seindt subtilitates mathematicae, welche weder derBapst noch jemants anders wirt in das politische Jahr bringen können.“ Maestlinusredit ad calendarium novum impugnandum anno 1586 (Alterum examen novi ponti-ficialis Gregoriani Calendarii) jam prorsus usus rationibus mathematicis. Tria prae-cipue contra novum calendarium proponit et pluribus quam priore libello demonstrat,tabulas, quibus innitatur novum calendarium, falsas esse; correctionem aurei numeriet epactarum non veros dies noviluniorum indicare. „Cur, inquit Maestlinus, id im-possibile et falsum opus pontifex totum orbem Christianum adstringit? Et qui fit,ut papa dicat, quod in suo calendario omnia constanti ratione sic restituta sint, neulli unquam mutationi fiant obnoxia?“ Epactas a vero abhorrere ostendit Maest-linus , illas annexa tabula ad 2U0 annos digerens et aperte demonstrans, terminumpaschalem deficere a vero vel excedere eundem ubi plurimum uno die, aliquandobiduo, quin etiam interdum toto mense. Propter epactarum numeros toties a vero ab-errantes tertium irrepsisse ait errorem, quod dominica paschalis non raro reponatur inipsum plenilunium contra ecclesiae praescripta, quo auctor se ipsum, papam et omnesnovi calendarii patronos haereticos faciat et efficiat, ut paschalis dominica non modomultoties in postremum prioris anni mensem rejiciatur, sed etiam ut ante ipsum aequi-noctii diem retrahatur, quo forte efficiatur, ut in uno anno bis celebretur pascha et inanno mox sequente nunquam omnino. Denique Maestlinus contendit, auctorem benenovisse novi calendarii errores, ob id nondum in lucem editum esse promissum in ipsocalendario librum, in quo rationes, fundamenta et hypotheses in hac correctione assumtaein medium essent afferendae; quare novum calendarium non principio anni 1582, sed