Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
653
JPEG-Download
 

Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.

653

demum Octobri, neque alio, qui aptior tali reformationi esset anno (1580, 84, 88, 1600)emissum esse; nam si hoc factum esset, „periclitatum fuisset totum opus, partimquod principio anni 82. pascha plenilunio celebrandum fuisset, partim quod, si inposteriores annos bissextiles dilatum fuisset, periculum fuisset, ne interea hujus calen-darii nullitas patefieret.“ Refutat denique Maestlinus tres calendarii novi defensores,anonymum quendam (Warer Bericht, warnmb das AU Römisch Calender dieser Zeit noth-wendig gebessert worden. Meyntz 1584 ), „qui nec veteris calendarii lapsus, nec novireformationem intelligat;“ Joannem Rasch (der new Calender. Monaci 1586 ) et Jo. Bu-saeum, Jesuitam Moguntiacum, qui „incertissima per incertiora probat, quae demon-stratione egent pro confessis sumit, quae a nostris sexcenties ex sacra scriptura ab-unde refutata sunt, pro indubitatis habet etc. —

Anno 1588. edidit Maestlinus librum, quem inscripsit: Defensio alterius exami-nis adversus Antonii Possevini ineptissimas elusiones, quibus ipse, dum examen illudextenuat et calumniis carpit, non solum imperitiam et vanitatem suam prodit, verumetiam (licet invitus et non cogitans) novam Gregoriani calendarii emendationem magisconfundit et funditus evertit. Retinet Maestlinus ea, quae antea pronunciaverat, affir-mat, novum calendarium colluviem esse omnium errorum potius quam reformationemdicendum. Aequinoctia contendit nequaquam aequaliter anticipare; etsi enim annis134 motu medio uno die ascendant, vero tamen motu interdum 304 annos postulari,interdum 84 annos sufficere, quod in novo calendario cum non observetur, quomododies aequinoctii in die 21. Martii perpetuo retineri possit? Aequinoctium inter dies21. et 27. Martii eventurum esse. Epactas cum coelo rarissime consentire, sed utplurimum ab eo mirum quantum aberrare; noviluniorum dies a coelo tam mediis quamveris motibus ut plurimum uno die, saepe biduo distare etc.

Contra oppugnatores novi calendarii, praecipue vero contra Maestlinum defen-sionem calendarii Gregoriani suscepisse Christophorum Clavium diximus vol. IV.p. 5 s. Illis quae 1. c. leguntur, haec subjungimus.

„Non solum, inquit Clavius (in „Apologia“ ed. anno 1585), calumniis Maestlinisatisfit quam cumulatissime, verum etiam omnibus aliis, qui novum hoc calendariumimprobare nonnunquam solent, silentium imponitur. Ceteri autem, qui jam diu novicalendarii rationem diligentius cognoscere expetunt, habent aliquando, unde uberio-rem ejus cognitionem petant. Sunt quidem omnia fundamenta restituti calendariicopiosissime explicata in libro novae rationis restituendi Calendarii Romani, sed quialiber ille tum ob intempestivam mortem Gregorii XIII, tum ob alia impedimenta, quaevaria exstiterunt, nondum in lucem prodiit (prodiit demum anno 1603 ), visum est, quammaxima fieri potest brevitate, exponere in hoc responso ea, sine quibus satisfieri ca-villationibus Maestlini plene non potest.“

Duobus libris absolvit Clavius rem, primo ea, quae ad aequinoctium spectant,explicans, secundo reliqua (epacta etc.) tractans. Notatu digniora haec fere occur-runt: Consuetudo vetusta ecclesiae catholicae in pascha celebranda motum Lunae etSolis observandi neque stato semper die celebrandi, nullo modo sine gravi causa in-fringenda videtur („quamvis ecclesia id suo jure utens libere facere posset“). Ecclesiaa Judaeorum more in hoc discessit, quod pascha non in ipsa XIV. Luna primi men-sis, sed in dominica, quae XIV. Lunam primi mensis proxime consequitur, celebrarijussit. Quoties dies XIV. Lunae primi mensis idem in dominicam cadit, solemnitatempaschae transferri jubet in sequentem diem dominicam, in quam Luna XVI. primimensis incidit, ne die dominica jejunare cogamur cum haereticis Manichaeis aut ne inLuna XIII. jejunium quadragesimale solvatur. (Eusebius, Ambrosius, Beda, Pius papaet martyr, Victor variaque concilia existunt hujus praecepti testes.) „Constat, paschasemper celebrari posse ac debere in aliquo dierum a 22. Martii usque ad 25. Aprilis