654
Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.
atque hos terminos paschales concilii Nicaeni auctoritate constitutos accepimus.“„Quum autem aequinoctium vernum ante correctionem calendarii non iisdem diebuscontigerit, quibus tempore concilii Nicaeni fiebat; unde multa incommoda orta sunt,necessarium omnino fuit, ut aequinoctium vernum in pristinam sedem restitueretur,nec minus necessaria orat correctio calendarii. Kxemtio dierum 10 primum constitutafuit post 4. diem Octobris anni 1582, quia vero nonnullae provinciae ex Octobri anni1582. nondum decem dies exemerant, quod ad eas tam cito exemplaria novi calendariiperferri non potuerant, optimo consilio factum est, ut anno 1583. non exspectatoOctobri 10 dies ex Februario eximerentur, ne diutius populi illi in dierum numera-tione ab ecclesia Romana dissentirent.“ Dein tlavius rationes affert, quibus motaecclesia posthabitis veris Lunae ac Solis motibus solos medios et aequales consideret:1) motus veri inaequales sunt, medii autem semper aequales et uniformes; regulaead investigationem aequinoctii, novilunii ac plenilunii paschalis traditu sunt faciles,quae a quolibet astronomiae etiam omnino rudi et ignaro percipi possint eaedemquesunt faciliores in mediis, quam in veris motibus. 2) Veri motus perpetuam excita-rent discordiam inter Christi fideles in paschae celebratione, propter tabularum astro-nomicarum varietatem. 3) Nullae tabulae conditae sunt ab astronomis, per quasveri stellarum motus ad omne tempus certo inquiri possint et cognosci. In huncfinem recensentur tabulae Ptolemaei, Alphonsinae, Prutenicae („praesertim cum Pru-tenicae tabulae incertis hypothesibus, nedum absurdis et a communi hominum opinioneabhorrentibus et quibus omnes philosophi naturales repugnant, fundatae sint“) etTychonis. „Nec vero haec a me ideo allata sunt, quod putem tabulas astronomicasomnino rejiciendas esse tamquam falsas et futiles, sed solum hoc contendo, ecclesiamnon esse ad curiosas astronomorum subtilitates alligandam, cum eaedem tabulae diudurare nequeant, sed aliae atque aliae pro temporum varietate sint adhibendae. Ne-que vero hoc dignitati ac praestantiae astronomiae nobilissimae scientiae quidquamdetrabit, immo eam potius mirifice commendat, quod tam accurate tantam motuumvarietatem nobis ob oculos proposuerit, ut quam proxime veritatem ipsam attinga-mus.“ 4) Ktiamsi tabulae astronomicae exstarent absolutissimae, frustra tamen ex-quisita illa et curiosa supputatio horarum ac minutiarum secundum veros motus ad-hiberetur. Nam regionum ac meridianorum varietas efficeret, ut labor ille inutilis acvanus redderetur. 5) Ex antiquisissima consuetudine medii motus seu potius cycli inecclesia, veris motibus neglectis, in usu semper fuerunt. G) Confirmatur idem aucto-ritate multorum astronomorum omniumque qui de rebus ad calendarium Romanumpertinentibus ex ecclesiae consuetudine scripserunt. (Campanus, Stoellerus, Paulus aMiddelburgo inducuntur testes.) — „Iutercalandi rationis, ut aequinoctium propter diem21. Martii, ad quem est revocatum, retineatur, pontifici duae potissimum viae propo-sitae sunt. Altera quidem, ut prae inaequalitate anni solaris, modo majori intervalloannorum modo minori, dies intercalaris unus eximeretur, prout annus major aut minorex Copernici calculo existeret; altera vero, ut posthabita anni inaequalitate ratio iuter-calandi ad annum Alphousinum, qui inter maximum et minimum medius quodammodoest, accommodaretur. Posterior ratio consilio astronomorum delecta est, quoniam ec-clesia in paschae celebratione regulare quid et uniforme, quod statum sit et a veronon longe absit, potius quam accuratam astronomorum supputationem sequi debet etquia ecclesia usa semper est mediis motibus in noviluniis et lunis XIV. ad rectampaschae celebrationem investigandam, veris motibus exquisitiori astronomorum per-scrutationi relictis; aequum igitur et consentaneum esse videtur, ut ad aequinoctiumin sua sede retinendum adhibeat quoque anni magnitudinem mediam.“ — De iis agens,quae Macstlinus objicit, aequinoctium vernum, si haec posterior ratio adhibeatur,ex die 21. Martii non ita post multa annorum millia ad 27. usque prolapsurum ct ad