Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
655
JPEG-Download
 

Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.

655

diem 21. amplius non rediturum, examinat Clavius periodum anomaliae aequinoctio-rum et inaequalitatis annorum ex Copernici doctrina et causam erroris Maestlinihanc esse censet, quod hic putaverit, tum demum aequinoctium fieri medium,quando linea medii motus Solis cum puncto medii aequinoctii conjungatur. Falsumhoc esse affirmat Clavius, aliam enim esse lineam aequinoctii medii et aliam conjunc-tionis vel oppositionis luminarium mediae. Aequinoctium medium fieri, cum primumSol punctum medii aequinoctii attigerit. Nam si medium fieret aequinoctium, quandoSol medio s*io motu sectionem vernam mediam obtineat, non semper simul fierentverum ac medium aequinoctium, quando prostliapbaeresis aequinoctiorum nulla sit,quod raro admodum tunc verus Solis motus a medio non differat. Translationemaequinoctiorum ex 21. Martii in 22. et 23. inaequalitati anni solaris tribuendam esse.Si post longuin temporis intervallum aequinoctium plus aequo a vero discesserit, inter-calationem extra ordinem adhibendam esse. — De aureo numero et epactis haec affertClavius (in „Explicatione Romani Calendarii a Gregorio XIII. restituti“. Romae 1603.):„Cum veteres comperissent, novilunia transactis 19 annis ad eosdem dies reverti, de-scripserunt in calendario totidem numeros ab 1 usque ad 19, quos aureos dixerunt,juxta eos dies, in quibus quolibet 19 annorum spatio novilunia contingebant. Ex hacdescriptione aureorum numerorum emersit inter illos ordo et series ejusmodi, ut incalendario non servent ordinem naturalem numerorum, sed major fere numerus anteatproxime minorem 11 diebus (anni lunaris et solaris differentia)“.

Dispositionem autem aurei numeri in veteri calendario non plane veram fuisseastronomi deprehenderunt. Non enim novilunia transactis 19 annis solaribus ad easdemprorsus sedes revertuntur, sed quolibet spatio 19 annorum sedes pristinas praeveniunth. 1. 27' 31" 55", annis vero 76 horis 5. 50' 7" 40"' et annis 312.J die fere integro.Itaque ut aurei numeri ante correctionem novilunia recte indicarent, promovendi fuis-sent omnes per 5 dies, tribus vacuis inter loca antiqua et nova relictis. Ceterumnumeri aurei sic correcti perpetuo aut longo tempore novilunia recte indicare nonpossent, primo quia quotiescunque dies intercalaris ex centesimo aliquo anno aufer-retur, novilunia omnia uno die tardius contingerent, quam ab aureis numeris indica-rentur, deinde quoniam novilunia in 3121 annis uno die sedes suas in calendario ante-vertunt, efficitur ut aurei numeri post quoslibet annos 3121 promovendi essent versusinitia mensium uno die, ut novilunia indicarent. Igitur aureis numeris ex calendariosubmotis in eorum locum alii numeri succederent, qui perpetuo novilunia monstrarent.Ili autem numeri sunt 30 epactae. Hic numerus 30 epactarum colligitur ex 11 diebus,quibus annus lunaris a solari superatur. Nam si primo anno supersunt 11 dies,supererunt 22 secundo, 33 tertio, abjectisque 30, uuam lunationem constituentibus,reliqua fiet epacta III, atque sic deinceps, additis semper 11 et abjectis 30, si summamajor sit quam 30. Dicuntur autem 30 hi numeri Epactae graeca voce, quae latino,idem sonat quod dies asciticii vel additicii vel interjecti. Adjunguntur enim in tineultimi mensis lunaris ad explendum numerum dierum anni solaris et ad inchoandamprimam lunationem anni sequentis.

Radix aequationis Lunae statuitur in anno 550, quod tum aurei numeri cyclusrectius novilunia monstrabat et ad festa mobilia celebranda magis accommodate. Etcum anno 1582 dies 10 mensi Octobri sunt ademti, ut aequinoctium vernum ad diem21. Martii restitueretur, necesse est post hanc detractionem omnia novilunia 10 diebustardius contigisse, quam epacta illius anni indicabat in calendario. Quia vero etiamaequandus est annus solaris omittendo 3 dies intercalares in 400 quibusque annis,scribendi posthac erunt in tabula aequationis omnes anni centesimi, initio facto abanno 1600, qui bissextilis est, et juxta quartum quemque ab eo. voce Riss, apposita.

Varietatem epactarum aequationis sive vitium auctor calendarii (Aloysius Lilius)