656
Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.
vel non advertit vel non magni fecit, quod satis esse judicavit, errorem in epactaeinventione in multis annorum millibus non committi. Et quia solum 30 literas tabulaeexpansae (Clavii tabula epactarum ab anno 1582 per centenos annos extensa est ad an-num 303300), prae oculis habuit, ratio postulare videbatur, ut per unum solum diemLuna descenderet, quando postponenda esset. Sed (ego) deprehendi, novilunia epac-tarum a coelestibus noviluniis plus aequo discrepare; cum hujus causam exquirerematque ut obtrectatoribus satisfacerem, rationem inve m , qua epactae etiam ad seculalongissime distantia inveniantur, quarum novilunia a coelestibus non multum dissen-tiant, ita ut necesse sit, tabulam aequationis epactarum post annum 8100 aliter in-stituere. . . . Ceterum contenti simus, si nostra aequatio usque ad annos 100000 veletiam 200000 non multum a vero discrepet.
Ad epactam ejus anni, in quo aureus numerus est 19, addendum est non 11sed 12, quia ex diebus 209, qui annis solaribus 19 conflantur ex 11 diebus, quibussinguli anni solares singulos lunares superant, constituuntur 7 lunationes embolismi-cae, 6 quidem dierum 30, una dierum 29. Igitur non essent semper abjicienda 30 exsumma conflata per additionem 11 ad epactam antecedentem, quando ea summa majorest quam 30 et annus lunaris embolismicus continet 13 lunationes, sed in septimoembolismo, cujus lunatio dies tantum 29 complectitur, auferri deberent tantummodo29. Cum ergo regula usitata abjiciat semper 30, ut omnes embolismi similes sint,necesse est post ultimum embolismum addere 12 ad epactam, ut sequentis anni epactaconficiatur. Hinc patet ratio, cur quando aureus numerus 19 in usu est, äd dies quipost ultimam lunationem Decembris supersunt, adjiciatur unitas, ut sequentis anniepacta formetur. Quodsi unitas non adderetur, offerrent superflui illi dies epactamuna unitate minorem.
Si post aliquot secula ab astronomis alia anni magnitudo deprehendatur, utannus Alphonsinus non amplius medius sit inter maximum annum et minimum, acaequinoctium vernum a die 21. Martii recedat, restituendum erit ad hunc diem perintercalationem vel omissionem tot dierum extra ordinem, quot diebus a 21. die dis-cesserit. Deinde innovanda erit aequationis tabula, sic etiam si defectus aliquis inaequatione Lunae deprehensus sit, nulla tamen in ipso calendario mutatio faciendaerit. Neque vero ulli nostrum, qui a summo Pontifice ad hoc correctionis munusevocati fuimus, in.mentem unquam venit (quod perperam nonnulli, qui omnem occa-sionem quaerunt ut calendarium Gregorianum calumniis impugnent, nobis affingunt),ut putaremus, calendarium dicendum esse perpetuum propter restitutionem aequinoctiiet anni solaris aequationem in eo praescriptam. Nam cum anni magnitudo nondumsit certo explorata, quis affirmare audeat, aequinoctium perpetuo permansurum in easede, ad quam revocatum est, etiamsi aequatio anni solaris omni adhibita cautioneinstituatur? .... Maxima gratia et laus Aloysio Lilio tribuenda est, qui tam artifi-ciosum epactarum cyclum excogitavit, qui ad quamcunque anni magnitudinem tamfacile possit accommodari, si nimirum suis temporibus debita aequatio adhibeatur.
Equidem in hac fui semper sententia eandemque nunc teneo, ut existimem,epactas non posse aliter in calendario disponi ac descrihi, neque aliter earum aequa-tionem institui, quam in calendario Gregoriano factum est, nisi velimus in erroresinnumeros et intolerabiles incurrere et S. S. Paschae diem frequentissime contra ca-nonem concilii Nicaeni et decreta Patrum peragere ....
Keplerum hoc Clavii opus satis voluminosum (680 paginis forma quam dicuntin folio rem absolvit) accurate cognovisse apparet ex Dialogo, quem praemisimusvol. IV. p. 11—57. Praeparationem ad hunc dialogum deprehendimus vol. XXI. Mss.Pulkoviensium, illamque quamvis mancam praemissis adjungendam censuimus.