Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.
657
Explicationis Calendarii Gregoriani perpetuia Christopboro Clavio scriptaeEmaculatio.
1. Quartadecimanis pro errore vel haeresi tribuit, pascha interdum cele-brare cum Judaeis Luna decima quarta. Hic tria dicenda: Primum. Judaeipascita celebrarunt Luna decima quarta non incipiente sed finiente, hora quaeest initium azymorum. Secundo. Christiani veteres ceremonias paschales adimitationem ecclesiae Judaicae inceperunt itidem a vespera antecedente. Tertio.Non est haeresis vel error, pascha interdum celebrare eodem die cum Judaeis,dummodo dies vesperam paschalem Judaeorum sequens sit dies dominica.Illi vero haeretici quartadecimani ideo sic dicti sunt, quod pascha sentpercum Judaeis quartadecima Luna finiente celebrandum consuerunt quacunqueferia hebdomadis.
2. Veram causam desidero, cur initio bullae Gregorii Calendarium dixeritperpetuum. Nam si vox perpetuum ad solum cyclum epactarum insertum,aureum numerum remotum refertur, multa ergo in illa bulla de aequationecycli solaris et cycli epactarum erunt, quae non praecipiuntur nisi sub con-ditione hac, siquidem posterioribus temporibus vera apparitura sint, quae hodiede siderum scientia tenemus. Fatendum, confusius paulo scriptam bullam abimperitiori, adulantibus quorum erat revidendi opera. Id Clavius honoris causatacere utique debuit, veniam igitur meretur.
3. Rationes, cur veros motus ecclesia non sequatur, non pugnant; genuinacausa est omissa, arbitrium ecclesiae, quae sola et unica causa id factumstabilit, ceterae facile profligari possunt. Deinde affirmatum non debuit essegenerale de omnibus' veris motibus ejectis, retinetur enim verus motus Solis.Non certe debuit esse generale affirmatum de omnibus inediis motibus re-tentis, nam in Sole medii motus non tenentur. Nititur emendatio calendariisecundum decretum Nicenae synodi instituenda non motibus coelestibus prae-cise praescitis, sed voluntate supremi sacrorum antistitis, ad commodum ec-clesiae, facilitatem calculi et scandalum vitandum respicientis.
4. Non debuit negare verum aequinoctium aliquando futurum die 27. MartiiGregoriani. Primo non distinguit vocem aequinoctii, quod aliquando est locussub fixis, aliquando tempus seu terminus temporis, utrumque verum vel me-dium. Primo significatum aequinoctium non potest dici hoc vel illo die Martii,sed hoc vel illo loco sphaerae fixarum,
! medio est linea motus Solisvero est linea motus Solis
medii
veri
die Martii . . . .
medii 1
} die Martii . . .veri ^
Secundo Prutenicas allegat perperam, ut quae non de tempore aequinoctiimedii ut Clavius, sed de loco aequinoctii sub fixis loquuntur. Tertio Mole-tium adducit particulariter loquentem, ac si generaliter loquatur. Estqueis jam a partibus Gregorii, quia posterior scripsit et tabulas quidem Grego-rianas. Quarto contra ecclesiae voluntatem (siquidem eam recte explicasseconcessero) defendit motum Solis verum ejecto medio, idque praesentibusseculis. Quinto futuris seculis neque verum neque medium Solis motum con-sulit in computatione aequinoctii, sed tantum verum et medium locum aequi-
Kepler) Opera YUI. 40