Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
658
JPEG-Download
 

658

Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.

noctii. Componitur enim annus ex 2 causis, sibi mutuo vel obviantibus velse fugientibus: Solis cursoris et termini vel scopi (aequinoctialis loci) motus.

5. Caniculares cum aequinoctiis in Juliano putat ascendere. Oscitat.Nam sidera descendunt, aequinoctia ascendunt. Julianus enim annus est mediusfere inter tropicum breviorem et sidereum longiorem.

6. Cycli aurei numeri ratio potest tradi evidentior.

(Numeri 7 et 8 desiderantur.)

9. Commune omnibus, qui reformationi sunt adhibiti, quod coelum nonconsuluerunt in tabularum delectu.

10. Nihil definiunt de incertitudine astronomiae. Clane hoc est contragravitatem dignitatemque sedis pontificiae, praecipere ea, quae praecipit cal-culus. (Aliud est certitudo rei, aliud certitudo calculi.) At hoc faciunt ex-currentes in infinitum, quasi ita certo calculo. Oportet Ptolemaicam epochamsumere cum latitudine semihorae in Luna, nostram cum latitudine quadrantis.Hinc annis 1500 variatur proemptosis seleniaca 45 minutis, ut cognitissimasit in medio. Annis 300 sunt 1.1 horae, annis 600 sunt 3 horae, annis 4800est dies incertus.

In Sole oportet Hipparchi observationem sumere cum latitudine 12 ho-rarum, nostram cum latitudine 4 horarum. Incerti sumus de 16 horis annis1900, die uno annis 2400. Nescibimus annis 2400, num dies 17, 18 an19 omittendi.

11. Periodus Lunae seu proemptosis seleniaca falsa est. Annis enimex Brabeo 308 dies competit, ipsi 312,\ annos sumunt.

12. Palsa est et Solis periodus seu proemptosis, at non multo.

Christiani occidentis pascha celebrarunt VIII. Cal. Apr., id est 25. Martii,

qui dies est aequinoctio praefixus in calendario Juliano; carucre lunari, ute-bantur solari; Alexandrini contra.

Ecclesiasticus: Jejunium quadragesimalc abjecimus, missalia ignoramus,officia nostra vobis relinquimus, quorum gratia calendarium corrigitis. Quor-sum igitur nobis opus correcto calendario ?

Confessarius: Mirum vos nou abjicere et festum Paschatis in solidumdiemque Nativitatis in solidum, denique omnes dominicarum denominationes.Nonne Evangelia jam pridem magna pars vestrum abjecere?

Ecclesiasticus: Quaero ex vobis, si sequamur motus veros, an excom-municatione teneamur Gregorii, cum propius ad Nicenum concilium accedamusquam vos?

Syndicus: Videmur nobis incommodare, nos hosti reddere contemtibiles,prodito nostro metu, ut quibus non tantum supersit consilii, ut admisso calen-dario Gregoriano a reliquo ejus jugo tuti esse possimus.

An non gentes ceterae a vicinis suis multa in ratione temporum suntmutuati citra confessionem obedientiae?

Alphonsus Sarazenos et Mauros audivit. Defendentes manifesta vitiacalendarii, calumniae damus occasionem, ac si et alia vitia doctrinae defen-damus ob pertinaciam, ac si simus intractabiles. Sequamur, ut videant, nosin ceteris non pro pertinacia pugnare, sed pro conscientia. Multi (Maest-lino excepto) adeo turpes se dederunt scribendo contra calendarium, ut turpesit magistratibus audire, quod personas tam turpes et turbulentas audiant iis-que obsecundent. Non parentes Caesari cupienti, produnt nostri magistratusinscitiam. Si scirent, quam stulte contra scripserint aliqui, ob hoc ipsum reci-perent calendarium, ne viderentur in talium stultitiam consentire.