660
Summarium Historiae Astronomiae seculo XYI.
debent in hac via, ex tam variis gicuvofievois collecta“. De circulo lacteo hanc profertsententiam: pars est firmamenti continua et densior aliis partibus coeli, ita ut lumenSolis recipere possit; aliae stellae firmamenti multo densiores sunt et aliter hoc lumenrecipiunt. — In astronomicis Clavium veterum magis quam recentiorum placita cog-novisse ex hoc etiam apparet, quod anno 1605. Tychonis opera nondum legerat (cfr.vol. II. p. 427).
Pari diligentia qua S. Boscum interpretatus est Clavius Euclidem (1574, 89,91) et Theodosium (1586), scite disseruit de astrolabio (1593) ejusque usu, theorema-tibus demonstrationes annectens (cfr. Delambri bist. astr. vol. 2. p. 49 ss.); in EpitomaArithmeticae practicae (1583) regulas, quae passim divulgatae erant, in unum con-gessit volumen, in usum discentium conscriptum; algebrae regulas et praxin (1608)maxima ex parte desumsit ex Stifelii algebra; Geometria practica (1604), undiquecongesta, luculentam praebet imaginem eorum, quae mathematici passim profecerantin hoc doctrinae genere: descriptionem exhibet circini proportionalis, tum temporisinventi, quadrantis ejusque divisionis, quadrati geometrici, usum horum instrumentorumpermultis exemplis adumbrans; praxin docet dimetiendi altitudines ope angulorum,umbrarum vel speculorum, et investigandi superficierum planarnm areas, v. c. trian-guli ex tribus lateribus (Tartaleam imitatus); rationem diametri ad circumferentiamprodit 71 ad 223 et „propinquiorem quam Ludolphus a Collen et Christophorus Gruen-bergerus“ 1 ad 3, 141 .... usque ad 20 numeros decimales. (Ludolphus rationem hanc,anno 1619 computavit ad 32 decimales.) — Immensum fere opus conscripsit Claviusde horologiis, inscriptum Gnomonices libri VIII. (1581), quo eodem se exhibet ver-satum compilatorem, sed loquaeiorem, quam gravitate dicendi res illustrantem.
Keplerum libros Clavii, quos modo diximus, et ea quae in observationibus astro-nomicis Clavius praestitit satis accurate cognovisse, apparet ex iis, quae passim inoperibus suis affert de Clavio. Sic ex „Geometria practica“ refert Clavii modum com-putandi corporis truncorum conicorum (vol. IV. p. 569), dolii (ib. 603), demonstratio-nem areae octogoni (vol. V. p. 96), trisectionis anguli (ib. 110), tabulam „cubicam“(vol. 1. p. 177 et V. 606); e Commentario in Sphaeram S. Bosci rationem Clavii ex-hibet Iveplerus metiendae semidiametri Terrae (vol. VI. p. 133), observationem eclipsissolaris anno 1567. refert vol. II. p. 78, 427, eclipsis solaris totalis anno 1560 Ib.309 etc.
Sicut Clavii opera Keplerus passim memorat in libris suis, ita alius astronomi tumtemporis celeberrimi, Antonii Magbni Bononiensis professoris scripta saepius oc-currunt in praemissis voluminibus. Clavius primum ei locum tribuit inter eos, qui„geometriam practicam“ tractarunt, dicens: „qui tametsi tantum linearum dimensionesdocuit (in libro de triangulis planis et de ratione dimetiendi. 1592.), ea tamen copia,doctrina, perspicuitate cuncta tradidit, ut locum non modo iis, qui ante scripserunt,sed spem posteris aequalis gloriae, nedum majoris, ademisse videatur.“ Opera Maginirecensuimus vol. I. p. 277, quae Keplerus cum Magino per literas egit de Maris motuet de Ephemeridibus leguntur vol. III. p. 37 ss., 494 ss.. VII. 443 ss. Quae Coper-nicus de astronomia bene meruit, libenter agnoscit Maginus („id praestitit, ut adastronomiam penitus perficiendam hoc tempore vel nihil omnino videatur deesse velminima fortasse correctio motuum aequalium“), minime vero in partes transit Coper-nici. Iis, quae vol. I. p. 284 ex Magino desumsimus, haec addimus. „Cum Coper-nicus hypotheses excogitaverit, quae licet ab ipsa etiam deflectant verisimilitudine,maxime tamen phaenomenis respondent, nihil non recte deprehendit, quod admotuset apparentias quasque salvandas foret necessarium. Ceterum quia vel ingenii osten-tandi studio, vel suis ita rationibus inductus Niceti, Aristarchi et aliorum de Terrae