Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
661
JPEG-Download
 

Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.

661

motu sententiam resuscitavit et receptam mundi hujus constitutionem perturbavit,posito Sole motus experte in mundi centro Terraque circa Solem oberrante, supraVenerem et Mercurium una cum Luna collocata, quod erat in causa, ut multi hancdoctrinam aut in dubium vocarent, aut si prorsus admitterent adhibitas tamen hypo-theses portenti instar maxime improbarent: operae pretium me facturum existimavi,si positionibus hujusmodi omnino rejectis Copemici observationibus, nostro huic seculoadmodum congruentibus, alias ego causas et rationes accommodarem, quae coelorumveritati essent consentanea.“ Porro: „jam dudum desiderium astronomiae studiosorumfuit, aliquem coelestes motus cum observationibus congruentes non ad absurdas hypo-theses, quales Copernicus confinxerit, sed ad eas, quae a vero minime abhorrentesvideantur, referre et revocare.“ Se ipsum, censet Maginus, talem esse astronomum,qui huic desiderio satisfacere possit, pauculis tantum in Ptolemaei hvpotbesi immu-tatis. Solis, Veneris et Mercurii motus colligendos esse in unum circulum eccentri-cum, in cujus centro Sol in parvo „epicyclo“ moveatur, magnus vero „epicyclus“ in-serviat maximis digressionibus Veneris et Mercurii, minor epicyclus constituatur ineodem illo epicyclo, respondens minoribus digressionibus. Reliquis planetis tribuitcirculos Terrae concentricos et epicyclos, quorum centra semper mutent distantias acentro mundi, in bis ducem secutus Purbachium; ad explicandas inaequalitates mo-tuum Lunae non necessarii videntur Magino epicycli, quorum loco sex substituit ec-centricos, quorum duo, quasi reales orbes, inaequalem habent crassitiem in oppositispartibus. Obliquitas zodiaci (eclipticae) crescit a 23° 28' usque ad 23° 52' oriturquehaec variatio („trepidatio“) a motu polorum eclipticae in peripheria quatuor circello-rum, radio 6' descriptorum, quorum duo sunt „deferentes“, duo epicycli; motus hic„trepidationis“ absolvitur annis aegyptiis 3-134 diebus 10; alius orbis (sphaera nona)inservit librationi eclipticae in longitudinem (annis aeg. 1717 diebus 15), tertius (sphaeraoctava) praecessioni aequiuoctiorum (annis 25816). — Ilaec ex Theoricis Magini, librosatis verboso, desumsimus; lectores judicent, cui rationi tribuenda sit denominatio„absurdae“, Magini an Copemici.

Ephemerides Magini ejusque tabulae diversimode inscriptae maxima ex parteastrologiae inserviunt, quam maximi facit professor Bononiensis. Astrologorum usumspectat etiam scriptis, quibus astronomica studia tradidit. In libro, quem inscripsitPrimum Mobile (1609), rite quidem docet trigonometriam äd calculos astronomicostransferendam (calculum ibi deprehendimus „prosthaphaereticum“ ; cfr. vol. II. 439), pro-blemata explicat astronomiae sphaericae satis dilucide et doctrina exquisita, rem verovertit ad astrologica experimenta. Tabulas astronomicas Magini ephemeridesque „ac-curatas“ agnoscit Keplerus (vol. VI. p. 587) easque saepius in libris suis adhibet, dili-gentiam ejus talem habens, ut socium eum in edendis ephemeridibus arcessere voluerit.Studia Magini geographica (edidit Ptolemaei Geographiam anno 1596) haud parvammerent laudem; multa habet haec Ptolemaei editio cum Magini commentario, quaegeographiae historiam locupletant, non indigna quae harum rerum cupidis inspiciendacommendentur. Quam dicit Descriptionem Italiae (vol. VII. p. 445) inspicere nobisnon contigit. Minus laudandus est Maginus stans cum adversariis Galilaei, lite inItalia orta de Jovis satellitibus, cum prius deridens Galilaeum ejus observationes indubium vocet, postea vero in melius versis Galilaei rebus manum dederit. (Cfr. vol. II.p. 453, 460.)

Literas hic'inserendas censemus, quibus mortuo Magino Joannes AntoniusRoffenus (professor philosophiae Bononiae) Keplerum invitat, ut Bononiam in locumMagini succedat, nec non Kepleri responsionem. Roffenius igitur scripsit: Per-illustri et Cels° D° J. Keplero, Mathematico Caesareo, plurimum colendo. Non telatet, sapientissime Vir, eum esse virtutis splendorem, ut ignorantiae tenebras delites-