662
Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.
centes, ejus tamen aliqua scintillula illustratos, ad se vocet et quasi nolentes trahat.Hinc est quod ego, ignotus tibi licet, sapientiae tuae fulgorem ab academia nostraBononiensi haud facile patiar abesse. Sapientissimus J. A. Maginus, clarissimummathematicorum lumen, parens ejus quae in me est scientiarum scintillae, elapsisdiebus (11. Febr.) ad aeternam astrorum cognitionem, ut putamus, e vivis abductusest. Moeret academia Bononiensis, ademtum sibi lumen luget, novum Apollinem in-vestigat, quem invenerit, opinor, si hoc onus subire non recusaveris: ego eniin promea virili, ubi tuam ad hanc sedem noveram voluntatem, enitar, ut quae scriptispromo, re ipsa comprobentur. Annue, sapientissime Vir, et innue et si forte binaeejusdem tenoris literae a me tibi redduntur, nulla te capiat admiratio, nosti enimfortunae ludibria, quae vitare mens avida pro viribus non erubescit. Non plura face-rem nec te ad majora properantem morarer, krdori tuo ardentem hanc meam cupidi-tatem adseribe. Ephemeridum, quas ut ex tuis ad Maginum cognovi literis cogitabas,tabulas num typis commiseris, si per te novero, me jam pridem tibi devinctum reddesdevinctissimum. Interim hoc sit benevolentiae in te meae pignus aeternum. Vive felixet Vale. Bononiae Cal. Martii 1617.
Perillustri Celsitudini Tuae addictissimus J. A. Roffenius Philosophiae P. P.
Ilis Keplerus respondit: S. P. D. 'Quas ad me Cal. Martii dedisti literas,Nobilis et Clarissime Vir, eodem exemplo geminas accepi, argumento quidemluctuoso propter amissum summum in professione mathematica virum D. J.A. Maginum mihique amicissimum (cui cum triumphanti beatarum animarumcoetu aeternum bene sit), mihi vero perhonorificas ob delatam successionemin illa academiarum Europae omnium metropoli Bononia, vere matre studio-rum, quam unice suspicio et colo; qua invitatione simul demonstrasti singu-larem in me nunquam visum amoris affectum et rebus ipsis addidisti verbo-rum ornatum, tanto beneficio convenientem. Etsi vero constitui, primum at-que ad S“ e C ac Majestatis audientiam admissus fuero, tuum, Vir clarissime,hoc est academiae Bononiensis de me judicium exponere, petitionem propo-nere, dissimulare interim non possum, quid in causa versetur, ne si torsau obincommodam valetudinem Caesaris mora nonnulla intercedat, ego vel diligen-tiam tuam in me promovendo superbe contemnere, vel desiderium callidediffere videar. Nimirum ego natione animoque Germanus sum, Germanorummoribus imbutus, iis vitae, hoc est (more germanico, inter literatos etiamrecepto) conjugii necessitatibus innexus, ut si vel ipse Imperator annuat, non-nisi difficillime domicilium ex Germania sim translaturus in Italiam. Ac etsime gloria stimulat, ex honestissimo loco, in consessu venerando professorumBononiensium relucens, et spes profectus apparet, cum publice in professioneob auditorium frequentissimum, tum privatim in augenda re, at vicissim illavitae pars acta est, quae rebus novis excitari solet, quaeve delicias Italiae velconcupiscat vel diuturnum earum fructum sibi polliceri possit. Accedit, quoda pueris ad hanc usque aetatem Germanus inter Germanos*) ea libertate
*) In adversariis haec delevit Keplerus: . . . . inter Germanos de Romanxe curiaepontificiae institutis et jurisdictione super episcopos Germaniae ea libertate solitussum loqui, cujus memoria, Germanis Bononiam ventitantibus adhaerens, facile mihi,si non periculum, saltem notam aliquam causari, suspiciones concire meque Coryzeo-rum delationibus obnoxium reddere posset. Quare etsi cum haeresibus hujus tempo-ris nolo mihi quidquam esse commune, eaque de causa incommodius dego inter ipsosetiam Germanos, quia tamen Bononiae, quae summi Pontificis est clientela, haeresisest, quidquid officit auctoritati et praeeminentiae sedis Romanae, non opinor vitiomihi vertes .....