Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
663
JPEG-Download
 

Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.

663

morum et sermonis sum usus, cujus consuetudo mihi Ilononiam transeuntiadhaerens facile si non periculum, saltem notam aliquam causari, suspicionesconcire mcque Coryzeorum delationibus obnoxium reddere posse videtur. Quarenon opinor vitio mihi vertes, si comparatione praeteritorum et futurorum cau-tionem hic, licet forte superflua sit, adhibendam censeam. Quodsi jam pervoluntatem Imperatoris ut hactenus sic porro quoque fuerit locus virtuti ger-manicae demonstrandae, ejus hanc vim esse non ignoras, ut nulla militembelli pericula, nullae litcratum propositae conditiones, licet amplissimae, abImperatore suo abnuente facile abstrahant. Non tamen despero, quin isthaectua honorificentissima invitatio mihi bono sit cessura et hoc effectura, ut prae-fecti fisco Caesaris promtius quam antehac Imperatoris sui voluntatem in meadjuvando sequantur egoque tanto citius Tabulas Rudolphinas Ephemeridasque,quarum delineationem jam a tot annis notam habes, in lucem edere possim:itaque te auctoresve tuos scriptionis hujus, licet in praesens irrita videatur,non poeniteat. Si qua porro in re meam desideras operam, effice quaeso utmateriam habeam demonstrandae meae in te inque florentissimam academiamgratitudinis. Vale. Dabam Pragae (quorsum Lincio sum evocatus a Caesareante dies non ita multos) 15. Cal. Maias anno aerae vulgaris 1G17. Nob.et Clar. Excell. Tuae officiosissimus

S. C. M is MathematicusJoannes Keplerus.

Maginus in Ephemeridibus suis mentionem facit litis cum Origano, astro-nomo Francofurtcnsi (cfr. vol. I. p. G58), quam litem verbo memoravimus vol. VII. p. 44G.ibique pauca retulimus de Origano, cujus Ephemerides aliquoties occurrunt in librisKepleri. Origanus pariter ac Maginus multum et ipse tribuit astrologiae, cui inser-viebant ipsius et Magini Ephemerides, quibus factum esse crediderim, ut Kepleri ad- *huc temporibus coleretur atque auctoritate floreret astrologia, quam Origanus in primoEphemeridum volumine quasi ad artem et praecepta revocat. Pauca ex hac „intro-ductione in Ephemeridas“ longiore vol. I. p. 294 proposuimus iisque haec subjungi-mus. Origanus quum neque in Ptolemaei, neque in Copernici, neque Tychonis ac-quiescat ratione de mundo, novam excogitavit, quam consentire affirmat cum physicisprincipiis, tum verbis S. Scripturae. „Si rem, inquit, accuratius expendamus, vide-mus motum ab occasu in ortum unicum agnoscere naturam euudemque non modo .stellis omnibus, sed et Terrae proprie convenire, alterum vero ab ortu in occasumsecundum apparentiam tantummodo inesse stellis. Nemo hominum recte judicantiumde Terrae rotunditate dubitat, eaque forma hanc potissimum ob causam Terrae con-cessa est, ut ad motum et cireumgyrationem esset aptissima. Cum Terra aerem exomni parte circumfusum habeat, nihil est quod ejus motum circularem impediat, quandomaxime consentaneum - est, eam semel a natura in aere impulsam nunquam propterrotunditatem et aptitudinem illam ad motum quiescere, sed semper moveri. Causamotus praecipua et prima est proprietas et vis illa mirabilis, qua Terra magnetemvel potius Terram ipse magnes imitatur. Geographi testantur, in terrestri globo nonhumano arbitrio, sed a natura ipsa constituta esse aequatorem, meridianos et polos,quae omnia tacito quidem at unanimi consensu eo tendunt, ut motum naturalem in-nuant, ita ut motus circumgyrationis Terrae neutiquam denegari possit, praesertimcum naturam nihil incassum, sed certi finis causa moliri et agere videamus .... Inestanima quaedam Terrae movens in circulum super axe et centro suo perpetim fixo,stellarum vero animae stellas tam erraticas quam fixäs motu quodam profectionis incirculum agunt, qua agitatione animae hae omnes pulcherrimam hanc motuum har-