664
Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.
moniam efformant, ut corpori, quod in angustiori et centro Terrae propiori circuloagitur, brevius tempus, quod in ampliori cietur, longius ad circularis motus comple-tionem attribuant .... Terra, eundem locum in mundi medio tenens, non aliter acglobulus mobilis parieti clavo seu axi affixus circumgyratur.“ Lunam et Solem Ter-ram, planetas autem Solem ambire (Tychonem secutus) affirmat.
Origani calculos eclipsium comparat Keplenis cum suis in Ephemeridibus an-norum 1626 et 1634 (vol. VII. 554, 608) et aliis locis Origani mentionem facit, agnos-cens viri studium et industriam; quae cum eo per literas egit de theoria lunari legun-tur vol. VII. p. 448.
Qui supersunt scriptores de astronomicis circa finem seculi XVI. alii graviusnil offerunt, quo mereant ut pluribus dicantur, alii eodem quo Keplerus tempore librossuos in publicum emiserunt, ita ut fines quos huic summario constituimus excedant.Omittentes eos, qui de cometis et stellis „novis“ scripserunt, reliquorum auctorumlibros paucis commemorabimus.
Paulus Gallucius (Venetus) edidit anno 1593 „Speculum Uranicum“, quo cumper tabulas tum rotulis mobilibus, satis copiose additis, studiosis liberum aditum adastronomiae penetralia patefacere studet, quod ipsi, eccentricorum et epicyclorumPtolemaicorum intricatam turbam mechanicae adjumento aliquantum dilucidiorem red-denti, aliqua ex parte contigisse videtur. Robertus Hues (Anglus) libro de „confi-ciendis globis“ (1594) auxit astronomiae praxin et mechanicam (postea illustrante etaugente Pont ano saepius recusus gratus fuit hic liber artificibus), multa etiam, quaead astronomiam et geographiam pertinent, docet. Quaestionem de motu Terrae indubio relinquit, sed Maurolyci de Copcrnico insolens judicium (falso Scaligero illudtribuit) ut „iniquius quam par est“ rejicit. Adrianus Metius (Alcmariensis), queminterfuisse dicunt observationibus Tychonis (I. 194) in libris quos Doctrina sphaerica(1592) et Universae Astronomiae institutio (1605) inscripsit, veterum insistens vesti-, gns Copernici rejicit rationem, desumsit vero ex illo et tabulis Pruteuicis definitiones,problemata et theoremata, nec non partem tabularum; itidem observationes et Solistheoriam ex Tychone desumsit, sicut in libris de globorum usu (1624) et de Astrolabio(1625) plurima ab aliis scriptoribus desumta deprehendimus. Obiter notamus, Adria-num in „Arithmetica et Geometria practica“ (1611) inventionem tubi optici tribuerefratri Jacobo, et ex patris relatu (geometrae Belgici) rationem diametri ad circum-ferentiam circuli posuisse ut 113 ad 355. — Philippi Lansbergii (cfr. vol. I. p. 65 )studia astronomica voluminibus III. p. 477, 513 ss. et VII. p. 548 ss. commemoratasunt, sufficiat monuisse, Lansbergium quaedam ex Copernico accepisse, neque veroquae Keplerus emendavit mente cepisse; trigonometriam Lansbergii (1591) Keplerusadhibuit in calculis suis astronomicis, sicut etiam Bartholomaei Pitisci trigonome-triam (cfr. vol. III. p. 725).
Finem facientes haec de doctrina de rerum natura, qualis illis temporibus fuerit,addimus. Valebat prisca auctoritate ratio ab Aristotele tradita, quam omnes feretemere sequebantur. Neminem fere videres, qui suo judicio usus diligentius ista in-quireret, tradita antiquitus opinio ita valebat, ut quidquid liberiore animo erat con-ceptum respueretur. Imaginem eorum, quae seculo XVI. in illo literarum genere factasunt, referunt Cardani et Portae libri, in quibus quae nova deprehendimus longesuperantur erroribus innumeris, adeo ut singulae fere illorum paginae tristem super-stitionem et caliginem mentibus offusam testentur. Tycho ipse, qui siderum motusliberiori animo observaret, qui reliquorum mortalium sapientia et astronomorum errori-bus longe superior sibi esse videbatur, illis suae aetatis erroribus captus tenebatur.Nam alchymiam maxime colebat et astrologiae quamquam dubius plus justo tribuebat.