Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
666
JPEG-Download
 

666

Summarium Historiae Astronomiae scculo XVI.

Pulsarunt nostram teneros monumenta per annosMentem, cum sensu ac ratione aliena putarem,

Quae manibus nunc attrecto teneoque reperta,

Posteaquam in dubium sensim vaga opinio vulgiLapsa est et rigido reputata examine digna,

Quantumvis Stagyrita meum nocteisque diesqueGraecorumque cohors Italumque Arabumque sophorumVincirent animum, concorsque familia tanta.

Inde ubi, judicium ingenio instigante, aperiri

Coeperunt veri fontes pulcherrimaque illa

Emicuit rerum species (nam me Deus altus

Vertentis secli melioris non mediocrem

Destinat — haud veluti media de plebe — ministrum),

Atque ubi sanxerunt rationum millia veriConceptam speciem, facilis natura reperta,

Tum demum licuit quoque posse favore MathesisIngenio partisque tuo rationibus uti.

Ut tibi Timaei sensum placuisse libenterAccepi, Aegesiae, Nicaetae, Pythagoraeque.

Jam tibi non Tellus tantum media esse negatur,

Quod reliqui potuere satis multo ante videre,

Verum etiam annali gyro circum atria Solis(Citima ceu reliqua haec septem concentrica) ferri,

Dum raptim circa proprium quoque concita centrumMundani specie motus fallitque diurni,

Tantorum unde subit vultus circumque rotantumDelirae soboles, quae sunt comperta Mathesi.

Haec sequitur oratione soluta explicatio rationis Copernicanae compendiosa, hispraemissis: „Mirum, o Copernice, ut e tanta nostri seculi caecitate, quando omnisphilosophiae lux cum ea, quae aliarum quoque rerum inde consequentium est, ex-stincta jacet, emergere potueris, ut ea quae suppressiore voce proxime praecedenteaetate in libro de docta ignorantia Nicolaus Cusanus enunciarat, aliquanto proferresaudacius, eo nempe clypeo confisus, quod si opiuio vera per se ut susciperetur nonesset efficax, saltem pro majori quam in supputationibus astronomicis adfert commodi-tatem sub specie suppositionis admitteretur. Ileic quibus te verbis divinus ille tuusgenius incitarit, ego referam.“

Jam summam eorum, quae disputavimus, uno conspectu ponere placet. Aetatisquam adumbravimus ingenium hoc esse apparet: vides alios impigro studio intentos,ut artes provehant naturaeque arcana aperiant et illustrent, alios opinionem anti-quitus traditam mordicus tenentes. In aliis liberiore utuntur judicio, in aliis ne ab ea,quae quidem tum erat, rerum humanarum divinarumque scientia desciscere videan-tur, anxie cavent. Iidem, cum plurimum tribuant veteribus mathematicis, quibushi laborent erroribus, quae habeant manca, magis magisque perspicientes, in emen-dandis et explendis illis varie versantur. Sed in inquirendis rebus partium studiodeducti officiunt integrae disciplinae lumini et si quis erectioris animi est, eum vinculisadstringunt. Quam ob rem Copernicus, re maximi momenti detecta, stat ab omnibusfere relictus, paucis tantum excelsum viri sensum assequentibus et rationem ab eotraditam aperte profitentibus, plurimis aut Ptolemaeum probantibus, aut quod Tycho-