Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.
667
nem et alios fecisse vides, Ptolemaei errores ineptiore modo corrigentibus. Unde fac-tum, ut calendarium restauratum, quo quamquam non omnibus vitiis purgato res pro-mota esse recte dicitur, vehementissime impugnaretur et exspectatione serius proba-retur; factum est etiam, ut res telescopii ope detectae ab adversariis sacro impetufurentibus negarentur; factum denique, ut physica et historia naturalis eundem ferelocum obtinerent, quem Aristoteles ejusque sectatores inde a medio aevo quasi fixumconstituerant. Contra astrologia maxima florebat auctoritate, paucis tantum illiusjugum excutientibus; illius oracula pluris erant, quam integrum astronomiae lumen,adeo ut astronomorum nemo, nisi illi esset addictus, stipendio proposito gauderet.Cardani quidem et Portae et Fluddii libri pluris habebantur, quam paucorum, qui libe-riore judicio utebantur, opera, aut si quid illi habebant, quod posset probari, res ob-scuras involvebant verbis obscurioribus et superstitionis somniis obruebant.
Siderum cognoscendorum ars apud plerosque paulo magis quam prisco autmedio aevo erat exculta. Tychonis quidem ingenio excellenti, industria indefessa etgrandi quam parandis instrumentis insumebat pecunia siderum observandorum arsmirum in modum aucta est, stellae fixae tabulis descriptae sunt ratione longe accura-tiore , quam illae quae occurrunt fere usque ad finem seculi XVI, planetarum cursusmagis magisque ad eam normam adacti sunt, qua ad calculos revocari possent. Sedreliqui praeter Tychonem et Landgravium Guilielmum destituebantur his auxiliis, quofactum, ut et arte et exercitatione observandi laborarent. Quid mirum, quod astro-nomi illa aetate innumeris erroribus implicati sunt, quibus libri eorum disciplinae in-cremento officerent, quamquam a nonnullis auxiliorum inopiam ingenii subtilitate ex-superatam esse negari non potest. Tale auxilium praebuit astronomia initio seculi XVII.juris consultus Augustanus Jo annes Bayerus, stellas fixas tabulis referens, Tycho-nis catalogum secutus, longe majus vero detectum telescopium, quo Solis rotatio,Jovis satellites et Veneris phases in conspectu ponebantur, quo Copernici ratio novumobtinuit argumentum et quae planetarum motuum lex esset investigandi via aperta est.
In geometricis et arithmeticis ducibus utebantur aevi illius mathematici Graecis,quod apparet ex graecis mathematicis sexcenties editis. Trigonometria ab Arabibusin novam formam redacta, a Regiomontano, Copernico, Rhaetico culta et aucta, in-ventis fractionibus decimalibus et praecipue logarithmis (1614) expediendis, quae anteafuerant, difficultatibus egregium accepit adjumentum, quo vero Keplerus sero admodumuti potuit, non minus ac forma, quam accepit algebraicus calculus a Vieta et Hariotto,sero admodum Keplero innotuit, ita ut rarissime eo uteretur Keplerus ad calculos suosastronomicos.