Band 
Volumen VIII. Pars II.
JPEG-Download
 

II.

Kepleri Tita

servato annorum ordine.

Qualis ea, quae Keplerum proxime antecessit, aetate literarum fueritstatus, praemissis his paginis exponere conati sumus. Jam Kepleri ipsius etmores et doctrinam enarrare suscipientes dubii sumus, num ejusmodi enarratioetiamnunc sit necessaria. Tomis enim jam editis omnia collegimus, quae adexplicandam cujusque operis originem reperiri potuerunt. Paucis porro ex-ceptis omnes Kepleri epistolae his tomis insunt et in his epistolis aut in ipsiscujusque operis praefationibus Iveplerus enarrat, quibus causis ad scribendaea sit adductus; his quae addenda fuerint visa, in introductionibus aut anno-tationibus nostris afferre conati sumus. Saepissime ibi etiam ipsius Keplerifamiliaequc ejus fata, quibus usus sit amicis et praepositis, quomodo cumviris ea aetate doctissimis sit versatus, nunciantur. Qui igitur septem hostomos, quibus Kepleri opera continentur, diligenter perlegerit, ipse sibi ima-ginem egregii viri, et qui fuerit et quo momento in aequales, componerepoterit, et hac sola causa dubitationem nostram justam existimabit.

Accedit quod, ex quo operum Kepleri edendorum initium fecimus, totviri magis vel minus idonei de Keplero, de ejus vita, vel de singulis ejusfatis et operibus scripserunt, et quae Keplerus de quibusdam disciplinis, dereligione, de ecclesia etc. cogitaverit versarunt, ut difficile sit, novi aliquid deeo afferre simulque formam reperire tomis praemissis aptam.

Quum autem ad subscriptionem editionis nostrae invitantes vitam Kep-leri additum iri polliciti simus ct quum vix liceat exspectare, multos esseoperam daturos ut ea, quae per septem tomos dispersa Kepleri vitae imagi-nem constituere possint, colligant ct disponant, quum denique nova aliqualectoribus nostris offerre possimus, promissis standum esse putamus nequetamen celamus, hanc Kepleri vitam haud aliis paene uti auctoribus, quam quiin collectione epistolarum Kepleri ab Hanschio edita sint praemissi (conf.tomi. p. 59); iis quae ibi de manuscriptis Pulkoviensibus diximus addimus, nosex illo tempore omnia manuscripta Pulkoviensia et Viennensia Monacensiaque(quibus Herwartiana continentur) tenuisse iisque usos esse. Praeterea hancvitam tomis jam editis praesertim niti diximus; nonnulla etiam ex Breit-schwertii opusculo (»Leben und Wirken Keplers“. Stuttg. 1831), librosecundum Hanschium magna cum diligentia et fide composito , pauca ex