Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
693
JPEG-Download
 

1597.

693

Germaniae dimidium? Quam diu dissidebit ab Europa reliqua? Pastos immu-tavit Ravaria, Vindelicia, Austria, Styria, Bohemia, meditullium Germaniae,Episcopi universi, Hispania, Gallia, Italia, Hungaria, Polonia. Restant regesseptentrionis, mari a nobis divisi. Facillimus nobis est aditus ad novationem,nulla amplior metuenda confusio. Quid exspectamus? Num ut Deus aliquise machina prodiens omnes illos magistratus Evangelii luce illuminet? Esto,fiat ingens hoc rf(m?. Num propterea speramus, illos projecturos correctionemsemel susceptam? Jam ab annis 150 flagitarunt astronomi, ipse etiam Lu-therus auctoritatem politicam ad correctionem hanc. Multi multos descripse-runt modos, nescio an quisquam meliorem atque is ipse est, quem Papa in-stituit ; quis porro meliorem (qui inveniri fortasse facile potest) audebit magi-stratui proponere? Jam enim una correctio facta est, alteram in exigua parteEuropae nemo facile et sine turbis introducet. Retinenda igitur erit antiquaforma, aut Gregoriana suscipienda. Quid autem ? Jam porro nostrates astro-nomi os compriment? querelas facessent, quas Regiomontanus, Purbachius,Maria, Pitatus, Stoefflerus et duo elapsa secula usitarunt? Cum illi corrigerejusserint, nos jam prohibebimus? Alia, inquis, nostra sunt tempora, theologienim juxta astronomos pugnant, non indecorum erit astrologis, dissuadere quodreligioni perniciosum erat futurum. Video haec ita dici posse. Verum si hocmetu liberi esse, si media reperire possimus, quibus abunde nobis cautum sit,quid tum adhuc differat astronomos, quo minus correctionem ad majorum suo-rum exemplum urgeant et Gregorianam emendationem jam propagatam appro-bent, non quidem ut optimam, sed ut non omnino pessimam proximis prae-sertim seculis: nam remotiorum nos nullus tenet metus.

Quid autem, ais, nos moveat, cur tandem manus denius, cum nulla teneantnostras partes incommoda? Primum jam aliquid hujus dixi. Astronomi nontantum ad utilitatem, sed etiam ad ordinem et pulchritudinem intenti sunt,natura quantitatum ita ferente. Nam si Deo mundum placuit ornare perfectisquantitatibus, cur non et astronomis aliqua etiam perfectio placeat in fastis?Deinde eadem concinnitas movere debebat principes, ut, quoniam omnino jamChristianus orbis suscepit emendationem, ipsi in re media non diutius ab eodissideant. Faciet nempe ad publici status decentiam conformitas temporum.Sufficiat jam per annos viginti fere demonstrasse Papae libertatem suam. Jamis videt, posse nos et velle etiam, si nobis prosit, retinere antiquos fastos,quod autem emendemus ut ipse emendavit, non cogi, sed ita bonum censere.

Tertio etsi nihil adversi nobis hactenus hac de causa contigit, tamen inposterum metuo. Non est bic metus ex eo genere, qualis ille, ne mundus40000 annos porro duret. Non erunt nobis semper Rudolphi mites atquefaciles. Aliquis Lutherianis infensus occasionem arripiet belli ex hoc politicoedicto contemto. Praetexet religioni Calendarium et utrumque simul eripiet.Ecce Carolum quintum. Is ut fiduciarios suos ad se attrahat dixit, ire sepunitum rebelles, qui Ferdinandum regem repudient: at eo bello Smalcaldicoparum abfuit, quin ipsa religio conflagraret. Tale quid porro quoque metuo.Tntroducta est emendatio sub conjunctione magna Saturni et Jovis, vereor utexpugnari possit et ne aliquando vi propagetur. Satius esset sponte aliquidadire, dum nulla adhuc coactio prae foribus, quam in futurae violentiae metupersistere et posteros prodere. At possis me ridere cum immaturo meo metuatque dicere, differendum hoc negotium tantisper, dum immineat tale aliquid.Ego vero ajo, tum non amplius ita integrum nostris futurum, imo si demumhoc faciant, victi statim praebituros speciem, quam primum imperatum futurum