694
Vita Joannis Kepleri.
sit. Tum autem et occasio praeterlapsa erit, quae sola me movet, ut hoc tem-pore scribam. Instat annus 1600 a nato Christo. Possemus eum insignirealiquo memorabili. Possemus justius gloriari, quam papa de anno 1582,quasi in deserto angulo posito. Ille vero 1600 est quasi iu trivio aut locoillustri positus. Si moneretur Imperator et promulgaret edictum mere politi-cum, habito prius evangelicorum consilio, principes autem singuli colligerentsuffragia suorum mathematicorum: sic approbaretur non Gregorii bulla, sedillius mathematici consilium. Turpe Germaniae, cum artem corrigendi restau-rarit, solam correctione carere. Existimo inter bonos bene agier, quo liberiorfui in dicenda mea sententia super negotio Calendarii. Aliam tu fortasse com-pensationem dilati scripti tui a me exspectasti: sed cogites, me haec ita adte dicere, nihil ad alios, et si maxime eadem aliis dicerem, tamen in tuoslabores non esset injuria mea sententia, cum longe aliis insistat vestigiis.
Quod de offensione senatus academici quereris, opinor te tamen aliquosex illo habiturum aequos tuorum laborum censores. Memini cum D. D. Super-attendentes superiori aestate ex me quaererent, ecquid de isto tuo scriptofieret? respondere me, quod equidem tantum laboris tibi sumas in mea causa,ut partim pudor, partim metus me prohibeat, in tua privata studia curiosiusinquirere. Quo illi audito tacuerunt et procul dubio adhuc memores 3unt.Non igitur tantopere tibi metuas ab illa senatus reprehensione eamque praeteradhortationem nihil in se continere cogites. Quin ego tuo illi symbolo aliudoppono. Quereris, te consumi aliis inserviendo; at alius regium ait aliis in-serviendo male audire. Crede mihi, ex hac consuratione tibi aeterna famanascitur, cujus quidem me tanto diligentiorem buccinatorem esse convenit,quanto tu plus mihi quam aliis atque adeo in hoc casu tibi ipsi benefe-cisti.
En habes epistolam bene longam et longiorem fortasse, quam occu-pationes meae nuptiales ferre possunt. Optarim autem, ut et per literaspetii, aliquos ex vestro Collegio, te praesertim atque M. Millerum hic adesse.Sed quia de te hoc sperare non possum, illud solum te rogo, ut ad diemnuptialem tuis precibus mihi praesto sis. Rerum mearum status porro talisest, ut si moriar intra annum, vix quemquam major infelicitas mortuum sequipossit. Magni sumtus de meo faciendi sunt, solent nempe hic splendidissimeapparari nuptiae. Sin autem Deus mihi vitam proroget, certum est, ligatum etconstrictum me esse in hunc locum, quicquid tandem de nostra schola fiat.Sunt enim sponsae meae hoc loco praedia, sunt amici, est pater locuples, utfere salario non magnopere indigere videar post annos aliquot, si mihi hocdecorum esset. Nec mihi patet exitus ex hac provincia, nisi aut publicacalamitas aut privata interveniat. Publica, si nempe Lutherano non ampliustuta sit provincia, aut si a Turea propius infestetur, qui quidem jam nuncia-tur cum sexcentis millibus hominum in procinctu esse. Privata autem cala-mitas, si mea uxor moriatur. Sic etiam umbram aliquam status mei vides.A Deo plura petere non audeo, quam hoc tempore mihi eveniunt. —
Fama quidem de Turearum invasione falsa erat, sed quam animo Keplerus prae-sagivit ejectionem Lutheranorum e Styria, ea proximo anno evenit.
Mense Septembri nunciat Keplerus Maestlino: Ego et mea conjux sicuti op-tamus conjugialiter valemus; quod verbum quid significet, Sol patefaciet, ubi
ad quadratum ab initio locum pervenerit, si Deo placuerit. Nuper in
Italiam misi duo exemplaria mei opusculi (sive tui potius), quae gratissimoet lubentissimo animo accepit Paduanus mathematicus, nomine Galilaeus Ga-