1597.
695
lilaeus, uti se subscripsit. Est enim et ipse in Copernicana haeresi inde amultis annis. Unum exemplar misit Romam et plura habere desideravit.Equidem scire aveo, Gruppenbachius (typographus) qua fortuna sit usus indistractione exemplarium et si quis interea celebris vir in tuam notionem venerit,qui veritati ferat suffragium. — Ursus Praga ad me scripsit, petens exem-plaria, cui quamvis minime gravi auctori indulsi tamen, quia caesareus estmathematicus mihique qua prodesse, qua obesse potest. Patet enim in Styriamusque ejus familiaritas. Tychoni nullum adhuc mittere potui. Illius judiciumavide exspecto. Wie ich mit dem Büechel ankhomme bey einer Er. Landt-schafft, weiss ich noch nicht. Auch hör ich noch von kheim Landtag. Yideormihi voluptate speculationis contentus esse debere nec quicquam ulterius sperare.Sed Deo curae erunt omnia.
De meis studiis quid scribam, non habeo, nam res oeconomicae meperturbant. Unum tamen est, in quo merito H. T. appellam, ut mihi opitu-lari digneris. Incidi in speculationem quandam, quam nec breviter nec confi-denter pronuneiavero, ne sc. ridear. Verum ut ab ea me expediam, opus mihiest tuis oculis et magno illo quadrante. Velim sc. ut stella polaris circai8 / 28 . Septembris (sed heu mihi jam transiit) culminans, circa lfi /. )(i . Decembrisvero eadem culminans et humillima observetur et videatur, utrum inter utramqueculminantis altitudinem non sit differentia unius atque alterius scrupuli in qua-drante. Hoc enim optarim accidere. Elegi aliam, quamvis huic negotiominus idoneam, solam tamen post polarem, quae mihi nonnihil satisfaciat, educ-tionem caudae in Ursa majore, llaec si circa M / l9 . Dec. altissima simul ethumillima observaretur, mense vero Martio, dum Sol est in quadrato loco,rursum caperetur alterutra ejus altitudo, res mihi et ut opinor astronomiaeutilissima esset, praesertim si inter binas altitudines, quas aequales fore speras,aliqua appareret differentia. —
Ex responsione Maesti in i (d. d. 30. Oet. v. st.) haec excerpsimus: Te cumconjuge tua suaviter et. bene atque conjugialitcr valere, ex animo tibi gratulor. Optout si Sol boc posterius patefecerit videas, qui te pietate, virtute, moribus et ingeniofeliciter aliquando summa cum tua tuorumque cognatorum et amicorum congratulationereferat. Deus porro vobis omnibus sua benedictione affatim tam in re domestica,
quam vacatione operis expediendis clementer adsit. Spargebatur apud nos fama
de duobus scriptis tuo invento contrariis editis, verum nihil eorum ad nos Tubingamvenit. Idem etiam nostros theologos nonuihil offendit, auctoritate tamen Principisnostri, cui priucipale schema dedicatum est (cfr. vnl. 1. p. 193), moti in medio relin-quunt. D. D. Ilafenrefferus semel atque iterum (jocose quidem, licet jocis seria etiamintermixta videantur) me adortus et mecum disputaturum se esse testatus est, quamdiu auctoritas Scripturae Sacrae esset perstitura. Idem haud ita pridem in publicavespertina concioue, in explicatione cap. 1. Geneseos inter alia dixit: „Deum summumcreatorem non suspendisse Solem in medio mundi ut laternam in medio atrii.“ Verumjocis illis jocosa opponere soleo, dum joci sunt; si serio res agenda esset, aliter re-sponsurus et ego essem. Pro egregia phantasia et erudito invento idem I). D. Hafen-refferus agnoscit, sed S. Scripturae et ipsi veritati contrariari omnino et simpliciterputat. Verum cum istis, qui principia harum rerum non sufficienter tenent (ceteroquinviris magnis et eruditissimis), satius est similiter jocose agere, dum jocos accipiunt.
De observatione stellae polaris quid velis, intelligo, sed iu quem usum, nonpercipio, nisi quod existimo, te forsan altitudinem stellati orbis inde conjectare etmetiri velle. Ego quidem huc usque eam diversis anni partibus non adeo solliciteinquisivi, nisi, quod fateor, superioribus annis mihi nonnullam differentiam intervenisse,