Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
696
JPEG-Download
 

696

Vita Jolnnis Kepleri.

cujus tamen culpam meae negligentiae imputavi. Verum dabo posthac fidelioremoperam. Mense Septembri observandi occasio cum fuisset, coelum adeo adversumnobis semper fuit, ut ejus inclementia vindemiae, quae copiosissima fuisset, plurimumnocuerit. Uvae enim non vel vix maturuerunt, vinum satis austerum est.-

Praeter has Maestlino datas ab eoque acceptas epistolas multae ad aliis hocanno datae et acceptae supersunt, quae ex parte ad Prodromum spectant, qrem adhomines in literis celebres misit Keplerus, eorum judicium de libro expetens ?t cumiis de astronomicis, historicis aliisque rebus ad studia altiora pertinentibus agtns.

Galilaeus mense Augusto pro donato sibi. Prodromo gratias agit. Legissese ait nihil praeter praefationem, ex qua tamen perceperit, se „in indaganda ’eritatesocium habere et ipsius veritatis amicum.“ Lecturum se esse librum eo libentius,quod ipse in Copernici sententiam multis abhinc annis venerit, et sic pergit: Sx talipositione multorum etiam naturalium effectuum causae sunt a me adinventae, quaedubio procul per communem hypothesin inexplicabiles sunt. Multas conscripsi etrationes et argumentorum in contrarium eversiones, quas tamen in lucem Lucus-que proferre non sum ausus, fortuna ipsius Copernici praeceptoris nostri per-territus, qui licet sibi apud aliquos immortalem famam paraverit, apud infinitos tamen(tantus enim est stultorum numerus) ridendus et explodendus prodiit. Auderem pro-fecto meas cogitationes promere, si plures qualis tu es exstarent, at cum non sint,hujusmodi negotio supersedebo.

Kepleri responsio haec est:

Literas tuas, vir Immanissime, 4. Aug. scriptas 1. Sept. accepi; quaequidem gemino me affecere gaudio, primum propter amicitiam tecurr Italoinitam, post propter consensum nostrum in Cosmographia Copernicana. Cumigitur in calce epistolae humaniter me ad crebras epistolas invitasses, nequemihi sponte mea stimuli ad hoc deessent, facere attamen non potui, qein perhunc praesentem nobilem juvenem ad te scriberem. Existimo namque te abeo tempore, si otium tibi fuit, libellum meum penitius cognovisse. Inde cupidome vehemens incessit censurae tuae percipiendae: sic enim soleo, ad quoscun-que scribo, judicia de meis incorrupta efflagitare. Et mihi credas velim malounius cordati censuram, quamvis acrem, quam totius vulgi inconsiderans ap-plausus. Utinara vero tibi, tali intelligentia praedito, aliud propositum esset!Nam etsi sapienter tu et occulte proposito exemplari tuae personae mones,cedendum universali ignorantiae, nec sese temere ingerendum vel opponendumvulgi doctorum furoribus (qua in re Platonem et Pythagoram, nostros genui-nos magistros, sequeris), tamen cum hoc seculo primum a Copernico, deinde

a compluribus et doctissimis quoque mathematicorum immanis operis initiumsit factum, neque hoc jam porro novum sit, Terram moveri: praestiterit for-tasse, communibus suffragiis semel impulsum hunc currum continenter ad metamrapere, ut, quia rationum pondera vulgus minus librat, auctoritatibus illudmagis magisque obruere incipiamus, si forte per fraudem ipsum in cognitio-nem veritatis perducere queamus. Tua ratione simul laborantes tot iniquis

judiciis socios adjutares, dum illi vel solatiura caperent ex tuo consensu velpraesidium ex auctoritate. Non enim tui solum Itali sunt, qui se moveri nisisentiant credere non possunt, sed etiam nos hic in Germania non optimamdogmate isto gratiam inimus. Verum sunt rationes, quibus nos contra hasdifficultates muniamus.

Primum, ab illa ingenti hominum multitudine separatus sum, nec unoactu tot clamorum strepitum haurio. Deinde, qui mihi sunt proximi, vulgushominum est, qui cum haec abstrusa, ut aiunt, non capiant, mirantur tamen,