Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
697
JPEG-Download
 

1597 .

697

nec* credere velint an non, unquam secura ipsi cogitant. Docti mediocriter,quo sunt prudentiores, lioc cautius sese immiscent hisce mathematicorum liti-bus. Quin imo fascinari possunt, quod expertus loquor, auctoritate matheseosperitorum; ut cum audiunt, quas jam habeamus Ephemerides ex Copernicihvpothesibus extructas, quicunque hodie scribant Ephemerides Copernicumomnes sequi, ut cum ab ipsis postulatur, ut concedant, quod nonnisi in ma-thesi institutis demonstrari possit, phaenomena sine motu Terrae consisterenon posse. Nam etsi haec postulata vel pronunciata non sunt demonstrata,sunt tamen a non mathematicis concedenda. Cumque sint vera, cur nonpro irrefutabilibus obtruderentur? Restant igitur soli mathematici, quibuscummajori labore agitur. Ii cum nomen inde habeant, non concedunt postulatasine demonstratione. Quorum quo imperitior quisque, hoc plus negotii facessit.Veruntamen et hic remedium adhibere potest solitudo. Est in quolibet locomathematicus unus; id ubi est, optimum est. Tum si habet alibi locorumopinionis socium, literas ab ipso impetret, qua ratione monstratis literis (quorursum etiam mihi tuae prosunt) opinionem hanc in animis doctorum excitarepotest, quasi omnes undique professores mathematum consentirent. Verumquid fraude opus est? Confide Galilee et progredere. Si bene conjecto, paucide praecipuis Europae mathematicis a nobis secedere volent: tanta vis estveritatis. Si tibi Italia minus est idonea ad publicationem et si aliqua habi-turus es impedimenta, forsan Germania nobis hanc libertatem concedet. Sedde his satist Tu saltem scriptis mihi communica privatim, si publice nonplacet, si quid in Copernici commodum invenisti.

Nunc abs te placet aliquid observationum postulare: scilicet mihi, quiinstrumentis careo, confugiendum est ad alios. Habes quadrantem, in quopossis notare singula scrupula prima et quadrantes primorum? Observa igiturcirca 19. Dec. futurum altitudinem eductionis caudae in Ursa maximam etminimam eadem nocte. Sic circa 20. Dec. observa similiter utramque stellaepolaris altitudinem. Primam stellam observa etiam circa 19. Martii anni 98.altitudine nocturna hora 12, alteram c. 28. Sept. etiam hora 12. Nam si,quod opto, differentia quaedam inter binas observationes intercedet unius at-que alterius scrupuli, magis si 10 aut 15, rei per totam astronomiam latis-sime difiusae argumentum erit. Sin autem nihil plane differentiae deprehen-demus, palmam tamen demonstrati nobilissimi problematis, hactenus a nemineaffectatam, communiter reportabimus. Sapienti sat dictum. Mitto autem duoinsuper exemplaria (Prodromi), quia Hambergerus mihi dixerat, te plura desi-derare. Cuicunque miseris, ille literis de libello scriptis mercedem solverit.

Vale, clarissime vir, et per epistolam longissimam mutuum mihi repende.Graetii 13. Oct. 1597.

Tychoni Braheo Keplerus de Prodromo suo haec scribit:

Cum te, vir amplissime, mathematicorum omnium non hujus tantumaetatis sed totius aevi monarcham constituerit incomparabilis doctrina judicii-que praestantia, iniquum fecero, si opusculo de proportione coelorum nuperin lucem dato (sub titulo: Prodromus dissertationum cosmographi-carum) ullam gloriam tuo judicio et commendatione neglecta aucuper, quaeme causa movit, ut ignotus ex hoc obscuro Germaniae angulo literas ad temitterem, oratum per illum ingentem veritatis amorem, quem in te quoqueinesse fama tuae magnitudinis praedicat: ut, quid tibi de isthoc videaturnegotio, ea sinceritate et humanitate, quae in te praedicatur, explices brevi-busque literis significes. 0 me felicem, si quod Maestlino, idem et Tychoni