708
Vita Joannis Kepleri.
täte rebus jam prostratis, nulla mihi nisi valde laboriosa et molesta provinciademandari poterit, qualem forsan et provisores vestri detrectant; cui operaesi minus ego propter superbiam, certe propter ingenii volubilitatem et laborumimpatientiam ineptus sum, alii rectius adhibebuntur. Non latet inspectoresmeos res ista, eoque fit, ut ne quidem cogitationibus suis me destinent labo-ribus scholasticis. Cupiunt me uti hoc otio meo philosophico ad illustrandasdisciplinas mathematicas, et si penes ipsos steterit, nunquam mihi salariummeum abrogabitur. Sed fit injuria temporum, ut frui hac ipsorum optimavoluntate diu non possim. Si qua vis ex aula ministris procerum ingruit, ciipsi quoque sunt obnoxii, tantum abest ut me defendant. Ex altera partesunt inter proceres, qui quod academias adiverint opinionem habent eruditio-nis, quibus hoc praestat literatura, ut confidentia quadam utantur in contem-nendis hisce mathematicis speculationibus; penes quos cum sit rei summa,nescio quam diu me tutatura sit inspectorum auctoritas contra illorum invi-diam, qui contra me clamitant vel certe mussitant, non jam tempus esse dis-cendi, sed belligerandi, irem potius in Germaniam, quae non ita prematur in-cursionibus Turcicis. Quare, cum non possit esse diuturna haec mea
conditio, omnibus modis a te peto, ut super hac mea perquam necessariaconsultatione mihi animi tui sensa aperias: tutumne sit et expeditum et cumspe promotionis futurum, si Tubingam me conferam, an praestet in aliam trans-ire academiara ? Si minus cetera huc facientia ad me vis perscribere, at illavulgaria scribe, quod pretium vini, frumenti, qui commeatus cupediarius (nonenim assuevit uxor mea fabis victitare), qui modus conducendarum aedium, etin genere quanto sumtu vita 4 vel 5 hominum vulgariter in annum toleretur?
Responsio Maestlini ad has Kepleri literas data est die 25. Jan. 1600. Excusatsilentium diuturnum, quod pro sua tenuitate aliorum a quibus edoceretur consilio ne-cesse habuerit. Hos suadere, ut Keplerus per libellum supplicem ducem Wtirttem-bergiae de regressu sollicitet inque eo mentionem faciat machinae astronomicae, quamaurifaber Stuttgartianus ingenti pretio aestimaverit. Finem facit Maestlinus vanaconsolatione, Tubingenses Styriorum statum deplorare et Deum implorare pro afflictisillorum rebus. Interim Keplerus, frustra responsionem exspectans, d. 22. Novembrisprioribus addit: Provinciarum agens, qui Pragae fuit, huc vinctus ante semestreallatus, superiori mense tortus est. Secretarius Styriorum captivus detinetur.Ferunt, deliberatum de alio principe ideoque capitali supplicio plectendumillum agentem. Interea templa ante paucos annos aedificata evertuntur, quicontra principis mandata ministros detinent cives oppidorum, armis ad obedien-tiam protrahuntur, vincula injecta 20 numero, qui heri allati sunt desperatasua salute. IIoc decretum et sanctissimo juramento confirmatum est principi,nullum omnino ministrum ecclesiae pati in suis provinciis, ne quidem in ar-cibus. Cives hujus urbis, qui novum juramentum praestare se posse negant,agentur in exilium, nec licebit ipsis sub nobiles migrare; decimam partembonorum post se relinquent. Ego omnes occasiones rimor, sine meo sumtuPragam perveniendi ad Tychonem, inde eo viso mihi forte nascetur occasiodeliberandi de eligendo loco, quamvis nemo me expelleret et prudentissimiquique ex ordinibus ament meaque colloquia ad convivia crebro expetant.
Keplerus, quamvis difficillimo rerum suarum statu et malis undique ingruenti-bus plurimum agitatus hoc anno, nihilo minus studiis suis alacriter incubuit et privatiset publicis. Quae cum Maestlino et Herwärto praeter res suas domesticas in epistolissuis egerit, supra indicavimus iisque addimus, contiuuasse studia chronologica (IV. 70.),Herwarto respondisse ad varias quaestiones: Januario mense de eclipsium observationibus