1599.
709
et calculis et de loco Lucani, aestate de Urso et Tychone iterumque de eclipsibus, sicutde rationibus harmonicis, mense Septembri de iisdem (V. 20—30). Mense Decembriscripsiit Keplerus: Ego etsi hoc periculosissimo statu valde perturbor, ardornavitamem jam methodum et prima lineamenta libelli, cui titulum faciam de Har-monice Mundi dissertatio cosmographica. —
Ex epistolis quibusdam amicorum ad Keplerum datis summa eorum cognoscendaest, quae ipse scripserit. Sic Cunradus Dasypodius Argentinae d. 31. Dec.scribit., „lectis tuis literis tuam in hoc studiorum genere eruditionem atque doctrinamintellexi. Non exigua sunt, quae scribis, requirunt ampliorem responsionem“. JoanniIIomdio (Lipsiensi quondam mathematicae professori, celebri constructis „organis“mathematicis), jam medico et chymico Marchburgen si, miserat Calendarium suum inannumi 1599. Non esse tutum, respondit Ilomelius (Oct.), si Keplerus particularia ex-acte noverit, de iis scribere, cum non ignoret, praedictiones hujusmodi pessime ces-sisse e'.t multis astrologis exitio fuisse. Videre se, in enarratis thematibus perpetuum
esse a.strorum consensum circa signum Leonis. Mirari se, quod adeo insurgat
in docTtrinam Arabum, praesertim in domos planetarum. Esse enim doctrinam astro-nomicatm a primis patribus quasi per manus posteris traditam, nec se dubitare, No-ham, Japetum et Semum eam descripsisse. Iter tuum, pergit, in Bohemiam dis-
suadeo'. Si innotesces imperatori, ut tu es homo apertus, posses tibi malum aliquodconciliare: crede mihi, bene qui latuit, bene vixit. Praeterea hospitia et viae a con-tagione non sunt tuta; rectius itaque Graecii delitesces.Quod infers de Tartaris,
quare non iidem docti evadant, cum idem nobiscum habeant coelum: ludis opinor,sunt enim et inter ipsos plurimi ingeniosi, prudentes, licet ignorent categorias Ari-stotelis;.
Keplerus adiit L. Baronem Iloffmann (vide infra), petens ut se imperatorivel Tychoni commendet. Obscuris enim verbis hic 13. Dec. scripsit: „quod tibi grati-ficandi occasionem praebes, equidem gaudeo et gratulor. Mihi quidem, cui acciderenihil pctest gratius, quam si tui similibus praeclarissimae hujus scientiae luminibusaliquid conferre possum, quod acceptum sit, tibi vero, quod ingenii et doctrinae spe-cimen Jovi destinaveris et Mercurio plane communi nomine. Illius quidem sub ful-mine alisque et mearum Musarum halcedonia esse te velim scire, de alterius propen-sione experientiam incepimus facere haud mediocrem. Ad austrum vero et subsola-num, nni domine Keplere, vela etiam mihi ex Bobemia adhuc desunt. Quae si vene-rint, ut ea propediem exspectamus, et temporis et loci rationem tibi exponemus op-portune.“
Joannis Papii tres supersunt epistolae, datae hoc anno Onoldia mensibusJunio, Augusto et Octobri, in quarum priore de transmisso Prognostico dicit: „pla-cet studium in emendatione astrologicarum praedictionum, ingenii subtilitas per-placet. Styriae statum omnes boni deplorant. Fuerunt nuper aliquot conventus prin-cipum Erancofurti, Magdeburgi, Goettingae, quibus ego cum Serenissimo meo interfui.“E secunda haec excerpsimus: „Acerbum mihi dolorem moverunt tuae literae, dum
significarunt tristissimum ecclesiae et scholae vestrae statum. Quod ita bene
collocas hoc otium tuum in mechanica mathematica, rem profecto te dignissimam facis,nec patroni deerunt ingenii progressu temporis. Si Tycho Braheus in aula Cae-saris res suas constituet tuque ad eum scripseris Pragam, summum ei desiderium tuiinjicies.“ In literis datis d. 21. Oct. legimus: „Tametsi literae tuae tristia nuncient,
gratae mihi tamen sunt. Kectissime faceres, si de occasione inquireres, qua
Tychonem Pragae convenire posses, aut si per amicos solum ibi tua scripta atqueliteras exhiberi curares et prius aliquoties literis cum ilio conferres eique familiariorfieres, quam eum accederes.“