710
Vita Joannis Kepleri.
Zehentmajerus etiam hoc anno pluries cum Keplero per literas collocutusest. Die 2. Aprilis remittit cantionem Kepleri, quia aliqua desint; „mallem ut cunctaessent integra, curarem enim describenda, multa sunt in ea notatu digna“. Die 20- Aprilisexcusat se, quod a Keplero ad coenam invitatus non comparuerit, e qua excusatione,sicut etiam e literis d. 26. Apr. et Majo subsequentibus concludendum est, quo statufuerint illo tempore Gratii res Lutkeranorum. „Cum liora tertia Krugium adirem,ille e vestigio aedes occludit, pallio et gladio me armat, nec prius nisi ingruente jamcrepusculo dimisit. Atque hac ratione a tua et aliorum conversatione exclusus sum.Die 26. Apr. refert, proxime se cum „generoso“ ad conventum indictum Gratium re-gressurum, illum vero dubitare, cum nesciat, quid praeterita septimana actum fuerit.— Nativitatem Zehentmajerus expetit filii Ilerberstenii, dominum suum non in-gratum futurum. Die 24. Maji nondum venerat Zehentmajerus Gratium, „quia gene-rosus meus praepeditus curis domesticis et causis aliis maluit domi delitescere, quamin seriis religionis deliberationibus, quae periculo vix carent, ceteris etiam calculumaddere. Praepeditus sum variis occupationibus, ut literis tuis rescribere non potue-rim et animi sensa exponere de doctissima tua dissertatione de magnete, et alterade sapientia divina in creatione mundi, et causis obliquitatis in zo-diaco. Quae sequitur epistola data est die 12. Junii, ex qua ea excerpsimus, e quibusquid voluerit Keplerus his „dissertationibus“ quadamtenus apparebit. Haec igitur suntverba Zehentmajeri: „Ordior ab illa sententia, quam colophonis loco adjecisti, Deumnimirum in conditu mundi eum modum invenisse, qui rationi humanae omnino conveniat.Dum enim priores tres modos, quos ordine recenses, propter varia incommoda, ut suntnimii aestus et frigora, perpetua item aequalitas dierum et noctium, Sol dimidius ap-parens circa polos, Deus repudiavit, quartum rationi et universae naturae conveuien-tissimum amplexus est, quo Sol non per totum vel dimidium quadrantem, aut immo-bilis omnino nihil ab aequatore deflectit, quorum imum secundum tres priores oportebatfieri, sed ad quartam quadrantis partem (22° 30') inclinat. Ilie modus inducit trigamexcessus, medii et defectus, constituit inter torridum et frigidum extrema medium tem-peratum, perbelle convenit cum polis mundi et magnetis, qui invicem 23° 28' distant;ita quidem, ut punctum illud Terrae, a quo initium sumserunt reliqua, praecise respi-ciat zodiaci polum et declinationem Solis in quadrante, ut quemadmodum hic ultra22° 30' ab aequatore nunquam deflectat et tropicorum limites egrediatur, sic magnetispolus, utpote pars Terrae perfecta et principium globi, ab axe seu polo motus quo-tidiani eandem distantiam obtineat. Et ut haec conditricis sapientiae vestigia humanocaptui valde sunt accommoda, sic si speciatim de naturae aliqua parte suscipitur disquisi-tio, rationis beneficio verum facile erui et judicium minus fallax sumi potest. Cujus reicum infinita sint exempla, tum praesens de magnete abs te propositum hoc etiam convin-cit, de cujus materia, vi et situ cum omnes philosophorum libri hactenus tacuerint etnemo unquam hoc mysterium ad physicorum principiorum trutinam appendere sit ausus,tamen eo porrigit tandem humanae mentis acies et diligenti habita inquisitione discussaest omnis obscuritas. Ex his firmiter arguit, divinae rationis rivulos in nobis a fonte ipsominime dissidere, uti prolixe in literis, occasione motae quaestionis de magnete, demon-strasti. Quod polus magnetis a polo mundi 23° 28' distet ex primaevo situ
Terrae, non levibus rationum momentis mihi visus es approbare, quanquam ex poste-rioribus literis intellexi, te hanc sententiam mutasse, eo quod in magnete aquae inna-tante vix 7° declinationem observaveris. Sed quia nullam adhuc dedisti hujus distan-tiae causam, inde suspicor, te novam hanc opinionem nondum imnino amplecti. Porroet alterum de vi tractoria mihi persuaderi passus sum; quia nempe quaelibet parsTerrae perfecte repetat principium et situm totius Terrae, haud secus ut gravia adcentrum feruntur. Cum magnes principium massae terrenae constituatur et elaboratae