Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
711
JPEG-Download
 

1599.

711

Terrae vim obtineat, hinc fleri, ut cognatae partes propter sympathiam principiumsuum et originem repetant. Sed hoc tu non satis clare explanare visus es, quandomirabilis et artificiosae structurae molis terrenae meministi et contra aliorum philo-sophorum sententiam, a bruta et friabili materia assertam, animam eidem vegetantemindidisti, quae operationes suas per filamenta et venas exserat et commode admodumpomo comparari possit, cujus petiolus est in magnetis loco A, altera vero e diametrohuic opposita pars in B, quae per venas se mutuo contingant. Ex quo sequi videtur,quod in conditu Terrae duobus in locis, in septentrione et in meridie, Terra ex mag-netis materia constituta sit, quae per venas et meatus se mutuo excipiunt, quemad-modum in pomo fit. Et haec tua sententia ex eo etiam deducitur, quod eandemstatueris distantiam polorum zodiaci et loci magnetici a polo mundi. Sed quia recla-mat experientia, nec unquam compertum, lingulam magneticam, si quis vel circa pro-montorium bonae spei navigaret, vel ipsius terrae Magellanicae litora legeret, eo in-clinare, hinc ergo sequitur, nullum omnino circum polum antarcticum esse magnetem.

Quanquam tu existimas, Deum in primo conditu eadem, quae nos jam decursuSolis et commoditate orbis conditi cogitamus, agitasse consilia, nosque rationalis ani-mae beneficio multa divinae menti conformia arguere posse, cum eundem in modum

ratiocinetur et affectus sit, ut nos sumus: tamen in eo non facile tibi assentior.

Disseris tu ex ratione et erudite quidem, cur Deus ultra quadrantis quartam partemSolem evagari non passus sit, nec tamen in aequatoris circulo immobilem stare voluerit,et recenses, si horum quid contigisset, varia incommoda, quae pro diversitate locorumTerrarum incolas afflixissent et habitationi inidoneam Terram reddidissent, hanc autemesse omnium optimam et commodissimam, cum ejusmodi Soli limites sint positi, ut inmultis Terrae partibus servetur medium inter frigus et aestum et quod aequalis etcommoda facta sit lucis et tenebrarum divisio. Quae omnia non nego, sed interim ethoc dico, Deum aliam aeque perfectam potuisse mundo indere formam“, etc. Sub finemlongioris hujus epistolae mentionem facit Zehentmajerus mortis D. Forstmanni et ad-dit: „Jam experiris, te haud vanum insumsisse laborem in scribendo Epicedio. Mittequaeso mihi exemplar et meis sumtibus denuo recudendum cura. (In prioribus literis,meusg Martio datis, excusaverat se Zehentmajerus, quod falso Forstmannum mortuum nun-oiaverit; idem forte dicit, quod supra — 2. Aprilis — cantionem Kepleri laudaverat.)

Ad haec statim respondisse Keplerum ex his Zehentmajeri literis (d. 23. Junii)

apparet: „Literas tuas 16. Junii exaratas heri accepi. Epistolam tuam, verius

scriptum aut dissertationem philosophicam, avidissime perlegi. Non satis potui exqui-sitam tuam eruditionem et judicii dexteritatem admirari, qua dubiis meis satisfecistiet insuper judicium vere Christianum de praesenti ecclesiae statu suggessisti. Nae tumihi terque quaterque felix es, qui tam ingentes thesauros humanae et divinae scien-tiae possides et tanta dexteritate ardua quaeque et communi hominum intellectui abs-condita nosti eruere, judicare et scopulos errorum et offendiculi tam caute decli-nare et virtutem in mediis anfractibus vitiorum tam studiose sequi. Ad eximiam philo-sophiae cognitionem Deus verae pietatis donum in te contulit, ita quidem, ut humanasapientia exculta in te ratio minime pervertat Christi sensum, et tu ubique judicii dex-teritate praeditus genuinam scis sententiam eligere et verum a falso distinguere.Certe adhortatione illa, quam de afflicta ecclesiae conditione et communi scandalo

injecisti, mirifice sum affectus et erectus. In eandem tecum descendo sententiam,

Deum non tantum externa salutis organa, puta verbum et sacramenta, quibus visi-bilis ecclesiae congregatio in unum corpus coaluit, sed omnia etiam magnatum prae-sidia nobis hunc in finem subtrahere et abolere, ut ipsi soli fidere, verbi vim et vir-tutem sine ope humana sentire et, ut milites Christianos decet, in summa infirmitate