712
Vita Joannis Kepleri.
auxilio Spiritus Sancti pugnare et vincere discamus. IIoc Dei misericorlis bene-placitum, haec voluntas. Jam te cum puerpera et nova nata salvere et valere jubeo.“Ex epistola d. d. 23. Septembris: „Scriptum tuum de sacra coena t«tum legi.Judicium meum alio et commodiore tempore aperiam.“ Judicium hoc legimus iu literisd. d. 13. Oct, in quibus Zehentmajerus refert, Kandelbergerum („provincialium agens,qui Pragae fuit“ v. p.708), virum illum egregium et politicum, in equuleo fuisse immanis-sime enectum, et secretarium Gabelkoferum exquisito torturae genere excruciamm. „Tuqui sapientiae studiis incumbis et futuros eventus ex astris prospicis, quaeio si quidin siderum positu animadvertisti, quod singulare quid regionibus hisce denuntiet, mibiet generoso meo communica. Magnopere desiderat ille ejusmodi speciale prognosti-cum, inprimis a Te, viro docto et hujus artis perito. Ego sane mentem tuam deejusmodi singularibus jam ante perspectam habeo: nihil videlicet certi in spicie prae-dici posse aut eventus certos definiri, sed generalem et valde lubricam esse lstrologo-rum notitiam. Sed quia homines, uti nosti, rebus delectantur novis et futirae cata-strophes causas ex natura depromtas cupiunt, fac ut aliquid ea de re conscr.bas rnihi-que mittas. Erit tibi absque periculo et secreto cuncta tenebuntur loco. 1 Deindepergit: „Scriptum tuum de Coena Domini diligenter et attente legi, promtitndinem etacumen ingenii tui miratus, quod sententiam hanc de perceptione fructus et meriti,non substantiae corporis Domini, argumentis non levis momenti tam in conirmatione,
quam refutatione munivisti. Tibi sicut et Calvinistis sententia, quam verba et
literalis sensus dant de praesentia substantiae, minus arridet, quia varia inde sequunturabsurda et incommoda, et quidem secundum Calvinistas abolentur hac rrtione cor-poris naturalis proprietates, articulus ascensionis venit in dubium, nulla etiam unionisest ratio symbolorum et rei coelestis; tibi vero minus placere vult praesentia sub-stantiae tantopere a nostris jactata, quia per se substantia sine merito considerataprodest nibil et in institutione coenae Christum talibus usum esse verbis, quibus pas-sionis suae fructum potissimum inculcaret et in usu memoriam meriti exciiaret.
Faceres mihi rem gratam, si meis sumtibus cuidam studiosorum describendum scrip-tum tuum, quod hic remitto, traderes; libenter enim exemplar asscrvarcn, propternonnulla argumenta, quae scite admodum et vere theologice tractasti. —
In nativitatibus illis tribus ante mensem traditis si quid absolvisti, homini huiccommitte, alia vice honorarium pro labore recepturus es. Dimidium dolium viui Lut-tenbergici curavi tibi impleri, poteris illud quandocunque vis a sororio meo Bakh. Stainer,cive Kadkerspurgensi, reposcere et Graecium avehere. De pretio bene conveniemus.“Paulo post Zehentmajerus Kepleruin ad respondendum monet, nihil vero dicitde Kepleri scriptis, quae prius tantopere laudaverat. — Aestate anni 1600 gratulaturKeplero, quod salvus ex aula imperatoria redierit; non dubitare se, quin Keplerus„doctis suis conversationibus et sententia, quam de orbibus et motu Ter.-ae foveat,adeo affecerit Tychonem, ut Styriam nostram, alias afflictam et doctorum hominuminfecundäm, beatam dixerit, utpote cui tale obtigit eruditionis lumen, quo barbarieiet confusionis tenebrae dispelli possint.“ „Non semel“, pergit, „perceptum auribusmeis, te ob celebrem matheseos scientiam in imperatoris germanici venisse notitiameumque impense adeo tibi favere coepisse, ut inter aulicos non infimi ordinis te coop-tare splendidoque salario te in regia sua alere certe praesumserit. Scripta, quae
legenda de itinere Bohemico dedisti, mecum sumo in arcem (Guttenhag, unde omnesdedit praeter hanc, quae Gratii scripta est, epistolas) ibique evolvam.“ —
Ultimae, quae supersunt literae Zehentmajeri, datae die 19. Augusti 1600, haechabent: Deliberationem tuam de mora Bohemica et reliqua acta et actitata inter teet Tychonem perlegi et ex iis animadverti, Deum per vos aliquid magni moliri animos-que nostros sapientia vestra illustrare velle. Utinam affectus inordinatos in utroque