Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
714
JPEG-Download
 

714

Vita Joannis Kepleri.

In hac disputatione assumo haec concessa axiomata. Primum, ^uodChristus ctiamnum hodie lege naturae in uno certo et definito loco halitet,ut ajunt, localiter. Itaque ubique est non localiter, vel abest localiter a ceterislocis omnibus. Deinde, quod modum omnipraesentiae acceperit per vnio-nem Naturarum et communicationem idiomatum: scilicet non est alius m)dusomnipraesenlis carnis, quam est omnipraesentis verbi. Hisce positis unnersadisputatio revolvitur ad modum omnipraesentiae divinae. Illa non es: exPhilosophia petenda, sed ex Sacra Scriptura. Quamvis libenter admitto tertiamhanc hypothesin philosophicam, quod Deu3 sic sit in omnibus, ut simul sitextra omnia. Hoc non est crasse intelligendum, quasi totum mundum irultispartibus essentiae suae mole repleat et multis partibus inundet, sed sic, juodquodam respectu sit in omnibus, quodam vero respectu extra omnia. ItiqueSacrae Scripturae fere perpetuus mos est, ut ibi praesentem Deum dicat, ubioperatur et praesentiam pro operatione sumat. Deinde tribuit Deo coelestemregionem, quod testatur consensus locorum. „Coelum coelum domini, te’ramautem dedit filiis hominum.“ „Pater noster qui es in Coelis“, et Christus (ransin Coelum suspexit. Imprimis 3. Reg. 8: „Si oraverint in loco isto, tu exaudiesin loco habitaculi tui in coelis“, cum tamen antea negaverit ullum locum mffi-cientem esse capiendo Deo. Id Theologi ajunt fieri vel ad significandam maje-statem Dei, quam figurate coelum et altitudinem dicant S. Litterae: vel qiia incoelis illustrior Dei operatio. Tertio sic etiam loquitur fere Johannes: Ve’bumcaro factum est et habitavit in nobis, in quo solo textu stabilitur localis prae-sentia. Scilicet ut verbum caro factum est, quod videri, palpari poterat, sicillocalis localis factus est in carne locali. Sed in primo et secundo modonulla adhuc infertur essentiae Dei omnipraesentia. Quarto: si autem quaerasan ullibi in S. Litteris stabiliatur essentiae praesentia, inveniemus 3. lieg. 8.negari primo, Deum habitare in templo Jerosolymitano, deinde in terris, tertioid non de operatione vel gratia sonat. Nam ea ubique est, sonat ergo deEssentia, sed neque de locali praesentia sonat distincte. Cum ergo paulo postnegetur, habitare Deum in coelis coelorum, vel in toto mundo, ex hoc videturnon inepte ostendi posse multopere axioma illud philosophicum, Deum rationeessentiae nullibi habitare in mundo. Nam non tantum nullus modus praeterenumeratos recensetur in Scriptura, sed etiam hic textus aperte omnes, qui con-fingi possent, rejicit. Itaque si omnipotentia et majestas verbi communicata estcarni, ut certe est, nullum igitur absurdum sequitur in omnipraesentiam carnidatam, quae nil aliud est, quam operatio. Sedens igitur Christus in coelolocaliter operatur omnia in omnibus localiter absens, quamdiu Deus sedensnullibi operatur eodem modo localiter... (Haec sequuntur pauca nimis detrita.)

Vol. XXI. Mss. Pulkov. exstat longior tractatus Kepleri (non ad finem per-ductus) qui his incipit: Mense Martio anni 99. ex lectione Navigationis Bata-vicae incidi in contemplationem declinationis magnetis, ubi cum diumultumque fatigarer, pertaesus calculi et imperitior paulo illius praxeos, Aprilisinitio incidit, non abs re fore, si canon conderetur, qua una opera in univer-sum fere canones sinuum et foecundi antiquarentur, ingenia nobilia ad trian-gulorum contemplationem et tractationem allicerentur remoto maximo laboremultiplicationis et divisionis. Initio 7. Apr. rationem inii magnitudinis libri.Calculo subducto prodeunt Keplero 100 libri, singuli 810 foliorum, quare mutato con-silio post varia tentamina reducit canonem ad unum volumen 810 foliorum. Rediitad idem conamen d. 20. Augusti anni 1601, neque vere ultra initia pervenit, rem im-perfectam relinquens. Specimen horum conatuum exhibuimus supra pag. 226 ss.