1599. 1600.
715
1600 . Revolutio anni: Hoc anno iter suscepi in Bohemiam; iter ingressussura 6. Januarii, 3. Februarii veni ad Tychonem, 5. Februarii omnia quaeoptabam ultro mihi detulit. Aprili nomen meum ad Corraducem (imperii pro-cancellarium) detulit; assentit ille. Junio redii Gratium, deposito hoc propo-sito. Julio, cum OJ. iret per I. domum, Caesar Tychoni de me vocando as-sensit. Ego interea in Styria accepi pecuniam — 200 thaleros — pro My-sterio. Utrumque coeptum superiori Decembri et Januario, cum Tj. itidemproxime I. domum staret. Die 7. Augusti secunda vice causa religionis mihicum familia migrandum. Incidi etiam in quartanam et vehementer attrivi remfamiliarem, quamvis paulo prius et auxerim. 30. Septembris iter sum in-gressus Pragam.
Quae hic paucis verbis refert Keplerus fata anui 1600, his partim e codicibusViennensibus et Puikoviensibus, partim ex iis desumtis, quae nuper in codicibus Ba-sileae conservatis*) deprehendimus, illustrantur. Iter in Bohemiam fecit Keplerus incomitatu Baronis de Iloffmann, qui cum Iieplero faveret et Tychonis familiaritate ususfuerit, illum celebri Caesaris astronomo commendavit. Ipse vero Keplerus antea perliteras Tychonem adierat, quaerens num aditus ad illum sibi pateat et acceptus sit.
Tycho d. 20. Januarii Benatica haec dedit ad Pragensem amicum: Advenitcum filio inde a litore Baltbico quidam e conterraneis nostris, M. Chr. Longomon-tanus nomine, a me huc vocatus, siquidem is jam antea, dum in Dania morarer, mihiin insula mea Uraniburgica per octennium fuerat domesticus et in exercitiis astronomi-cis operam diligentem nobis praestiterat. Ille cum bona nostra venia primum in Prus-siam navigavit, postea Rostochium venit, ubi cum percepisset, me in arce Ranzovianaconsedisse, me ultro accessit, et aliquanto temporis isthic mecum moratus me Magde-hurgum comitatus est, postea Rostochium reversus, ibi eventum rerum mearum inBohemia exspectavit. Nunc vero denuo apud me comparuit. Placuit mihi haecratio, ut meis sumtibus Longomontanus Pragae, donec illi aliter prospexero, vivat etpro me quae praefinivero elaboret. Ad tuum auxilium rem hanc defero ipsumque,qui mihi semper charus et acceptus fuit, tibi commendo, rogans te per amicitiamnostram, velis de habitatione et victu ipsi prospicere, sive id in collegio vestro, sivealibi in propinquo fieri queat. —
Die 26. Jan. haec dat Tycho Hoffmanno: Magno gaudio affectus sum, cumheri vesperi ex meis domesticis, huc (Benaticam) Praga revertentibus percepi, IllustremGen. Tuam ex Austria nuper salvam et incolumem rediisse.... Cumque nunc Pra-gam nobilem et eruditum adolescentem, Franciscum Tengnaglium, mihi domesticum,qui ante paucas hebdomadas ex patria huc reversus est, una cum filio meo natumajore, ex me denominato, certis de causis amandem, non potui intermittere, quinhasce pro felici reditu 111. Gen. Tuae congratulantes una mitterem atque iis simulinjungerem, ut Tuam 111. Gen. captata opportunitate accedentes ex me officiosissimesalutarent. Pergratum vero est, quod III. Dominatio Tua excellentem mathematicumI). M. Joannem Keplerum in suo comitatu huc ad nos in Bohemiam adduxerit, quaetiam in parte non obscure elucet 111. Gen. Tuae erga sublimia illa et a vulgi captu
*) Insunt bibliothecae Basiliensi duo volumina, quorum alterum continet epistolas Tycho-nis ad varios scriptas, alterum epistolas plurimas ad Tychonem datas. Tychonis epistolaeomnes, exceptis paucis danica lingua scriptis, non ipsius exhibent manum, sed descriptaesunt a diversis (quaedam bis terve), una etiam scripta est a Keplero Benaticae (Martiomense 1600), multis correcturis (ab ali'a manu) deformata. Epistolae aliorum ad Tychonemdatae manum exhibent scriptorum ipsorum. Nescimus, num verum suspicemur si dicamus,collectionem hanc esse eam, de qua Keplerus (vol. I. p. 191) dicit, dubitandum esse, ansit typus incepti libri II. Epistolarum continuandus.