Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
716
JPEG-Download
 

716

Vita Joannis Kepleri.

remota mathematum studia eorumque alumnos singularis et nunquam satis laudandusfavor et benignitas, ab omnibus hisce excellentioribus scientiis addictis merito semperdepraedicanda. Intercessit mihi cum illo viro, postquam Dania emigravi, nonnullaper literas eademque pergrata familiaritas, quae ex mutua praesentia, quam brevifuturam mihi persuadeo, augeri poterit. Quidquid vero voluptatis et commodi ex hocnostro congressu promanare poterit, 111. D 1 Tuae magna ex parte acceptum ferendumgrata mente agnosco. (Inscriptio: 111. Gen. D° D° Joanni Friderico Hoffmann, L. B. inGriienpuchel et Strechaw, praefecto provinciae Ducatus Styriae et Archiducatus Anstriae,Marescalco ubiquo liaereditareo, Burgravio in Steyer, neo non S. C. M. Aulae consiliarioet Serenissimi Arcliiducis Maximiliani Cubiculario.)

Eodem die scripsit Tyclio Keplero: Reversi heri vesperi sero ad me domesticiilli mei, quos Pragam miseram, tuas eruditissime et amantissime Domine Keplere exinsperato attulere humanissimas literas, quibus lectis te Pragae nunc esse perlubentercomperi. Invite tamen ex iisdem colligebam, te necdum meas, quas ultimis tuis affatimrespondentes ante mensem Viennam direxi, accepisse. Quae si interea tibi traditaefuissent, hac reiterata protestatione et excusatione supersedisses atque huc advolasses.(Ilae literae leguntur pag. seq. in nota, Kepleri desiderantur.) Quod ut etiamnum facias, teetiam atque etiam rogo. Poteris in eodem vehiculo comitare Tengnaglium, domesticumnostrum et filium meum natu majorem, quos Pragam nunc ablego. De meo isthueadventu necdum certi quid concludere possum, antequam Caes. Majestatem eo rever-sum esse intellexero. Neque enim quid alias isthic magnopere agam habeo, nec liben-ter accedo, nisi a Caes. Majestate clementissime vocor, siquidem id citra temporisaliqualem jacturam, et studiorum, quae prae manibus habeo, remoram fieri nequit.

Explorandi acronychii situs Martis et Jovis, tum quoque ad Mercurium, quemdiscrete apparentem observavimus, tum quoque ad Venerem eoam, quae interdiu unacum Sole in meridiano existens spectatur, advertendum. Taceo quod Saturnus, nonlonge a □ 0 mane juxta meridianum apparens, pro parallaxi orbis (ut vocat Coper-nicus) et latitudine sua rimanda non inconvenientem exhibeat occasionem. Acceditet hoc, quod proxime Luna eclipsin patietur, cui etiam attendendum. Vides itaque,mi Keplere, quot et quanta exercitia nostra astronomica ingerant obstacula, nobistamen haud ingrata, quo minus Pragam tam cito, uti opinatus es, excurrere queam.Tuum itaque erit praevenire meque hic maturo invisere. Advenies non tam hospes,quam amicus gratissimus nostrarumque in coelestibus contemplationum spectator etsocius acceptissimus. Tunc, volente Numine, coram de pluribus. Vale et gen. D.Baronem Hoffmannum, cui etiam nonnulla congratulationis causa pro felici redituscripsi, ex me officiosissime resaluta.

Dabantur properanter ex arce Caesareana Beuatica d. 26. Jan. 1600.

Tui amantissimus

Tyclio BraheMpp. sc.

Iloffmannus respondit ad Tychonis literas hunc in modum (Pragae d. 3. Feb-ruarii) : Literas Tuas, quibus me tam splendide per egregios juvenes, internuncios

tuos, salutas, mei amore et commendatione plenas, accepi. Quod D. Tengnagelii

virtutem et valorem, quem ipsa facies et mores exprimunt, etiam literarum tuarumtestimonio apud me augere tibi placuerit, nil miror; est tamen mihi quod gratuler,et tibi, qui tantum adolescentem cognoscendum dederis, gratiam ut referam. Ratio-nem consilii ejus de Bohemica hac ora tui procul dubio causa non tam brevi relin-quenda, plurimum etiam nostrorum interesse, approbamus et laetamur, ac ipsi et prae-cipue filio tuo quam valemus et habemus exilitatem in hac aula nostram fideliter etcum libertate offero.