1600.
717
M. Keplerum, omni praeconio majorem favoreque tuo et patrocinio multis ratio-nibus dignum, tibi jam commendatum amplius nunc non commendo, sed ipsum sespectandum et fruendum potius praemitto, apud te mihi, ut spero, multarum rerumpraeconem et conciliatorem. Intermediatoris tamen officium, quod ita amanter et benignecum gratiarum actione susceperis, ad me pertinet, Domine Tycho, ac facis in eo tecerte ac humanitate tua, quin nostra ad te perpetuo amandum et colendum benevo-lentia haud indignum. Addo id ipsum, nostri gratia quidquid porro accesserit, idomne non tam ad cumulum tuorum in nos meritorum esse referendum, quam alta etgrata memoria persequendum. In specie vero, quae de ipsius Kepleri ratione con-ferenda essent, aliqua in occasionem nostri conventus differre cogimur, quem nobisefficiet Caesar propediem. —
Keplerus eodem quo haec scripta sunt die Benaticam transiit, ipse fortehas literas Tychoni tradens. De itinere suo et commoratione apud Braheum ipseKeplerus haec refert: Gratii dissipato nostro coetu discentium, ipse salariumquod capiebam a proceribus provinciae sine opera, bene collocaturus consiliumtandem cepi, Tychonem Brahe visitandi toties invitantem*). Venerat illeanno 1598 Witebergam, iturus ad Imperatorem; ubi cum aliquamdiu substi-tisset, anno sequenti in Bohemiam se contulit, cui Benatica arx regia, 5 mil-liaribus Praga distans, habitanda concessa fuit. Haec omnia mihi Fr. Hoff-mannus L. B. Styrus, qui tunc Praga venerat, retulit, me ad capessendumiter adhortatus est, loco mihi oblato in comitatu suo. Ad Idus JanuariiGratio discessi et cum Pragae per aliquot dies haesissem, tandem Nonis Fe-bruarii Benaticam veni, brevique captus Braheanorum laborum vicissimqueexhibitis ingenii mei experimentis, pactus conditiones cum ipso commorandi,quas Styriae proceres ratas haberent. Veni ad Tychonem spe planetarumcorrectas eccentricitates addiscendi. Cum enim primo octiduo didicissem,Braheum adhibere medium motum Solis, ab eo impetravi ut mihi liceret, ob-servationibus meo modo uti. Erat tum Longomontano sub manibus theoriaMartis; si alium planctam tractasset, in eundem et ego incidissem. Divinaergo dispositione accidisse puto, quod eodem ego tempore advenerim, quoMarti ille erat intentus, ex cujus motibus omnino necesse est nos in cognitio-nem astronomiae arcanorum venire, aut ea perpetuo nescire. Tempus a
Februario in Majum sperando et imaginando consumsi; sub pignoris periculo
*) In literis Tychonis, d. d. Apr. 1598 Wandesburgi in arce Ranzoviana, legi-mus. . . . „Quantum ego tuis arduis couatibus subvenire potero, me neutiquam habebisdifficilem, praesertim si me nunc in Germania degentem et e patria huc cum universafamilia, ne totus ille periret thesaurus astrouomicus, tot annis, laboribus et sumtibus com-paratus, profectum aliquando inviseris et mecum coram de ejuscemodi sublimibus rebusjucunde et grate contuleris.“ Die 9. Dec. 1599 Tycho „Benachiae sive Yenetiis Bohemo-rum“ haec dat Keplero: E stella polari vel quavis alia eruere, an orbis Terrae, a Copernicoexcogitatus, si is esset, octavae sphaerae stellis aliquantulam insinuet parallaxin, jam ante
saepius et diligenter experiri tentavi; verum nihil ejuscemodi comperi. Quare nihil
pro Copernico tuo (cujus concinnam et ingeniosam speculationem alias admirari et deprae-dicare soleo) tuendo residuum erit solatii. Sed de his atque aliis plenius tecum jucundeet perlubenter agam pluraque ex meis communicabo, si me uti polliceris aliquando inviseris,quod tibi jam minus molestum erit quam antea, cum in Bohemia, non admodum a vobisremota, nunc sedes Uraniae novas fixerim. Nolim tamen, ut fortunae asperitas te nos ac-cedere compellat, sed potius arbitrium proprium et erga communia studia amor et affectio.Quidquid tamen id erit, invenies me non fortunae, qualiscunque illa sit, sed tuum amicum,qui etiam in adversa sorte suo consilio et auxilio tibi nequaquam sit defuturus, sed potiuste ad optima quaeque promoturus. Et si mature accesseris, eas forte rationes inveniemus,quibus tibi et tuis in posterum rectius quam antea consultum erit, —