Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
718
JPEG-Download
 

718

Vita Joannis Kepleri.

promisi, velle me intra octiduum arcana omnia absolvere. Profeci autemtantum, ut eccentri inaequalitatem mediocriter salvarem (nisi quod una funda-mentalium observationum 20 minutis vitiose fuit assumta) et minuendam esseSolis eccentricitatem callerem. — Porro: Inter potissimas causas invisendiTychonis fuit et haec, ut veriores ecocntricitatum proportiones ex ipso disce-rem. Verum Tycho copiam earum milii non fecit, nisi quantum obiter etaliud agens inter coenandum jam de apogaeo hujus, jam de illius nodis me-minit. Sed cum videret, esse mihi ingenium audax, rectissime fortasse mecuniagere se existimabat, induitis ad meum lubitum observationibus ipsis Martis.In hoc tempus trivi nec de aliorum planetarum observationibus fui sollicitus:sperabam quotidie exitum in theoria Martis, post alias quoque habuissem. —

A Nonis Februarii usque ad Cal. Junii, si tres circiter septimanas eximas,continuo cum Tychone inque convictu ejus vixi. Invitaverat is me alteravice perquam humanis ad me scriptis literis. Sed eas ego literas die 10. Juniidemum Viennae in reditu accepi. Sic ergo non tantum gratus sed exspec-tatus etiam fuit adventus meus. Et de sumtibus accessus mei cautum essevoluit, si voluissem, et de viatico ad reditum necessario Viennam usque pro-spexit. Summa vero tractationis nostrae fuit haec, ut procuraret mihi Tycholiteras Caesaris, quibus et vocarer in biennium in Bohemiam maturandisTychonis editionibus, et nihilo minus salarium meum in Styria obtinere pos-sem; suppeditaret et sumtus itineri necessarios ad familiam transferendam.Quibus a me propositis insuper adjecit, curaturum se, ut minimum 100 tha-leros accipiam. Post aliquot mensium conversationem reversus Gratium nego-tium reliqui pendulum.

Brevi postquam Keplerus ad Tyclionem Benaticam transiverat et propius in-spectis Tychonis ingenio et moribus, nec non qua ratione habiti fuerint domesticiillius, consultis forte fautoribus Hoffmanno et Coraducio, nec non medico celebriJessenio, conscripsit, ut se et familiam ab omni detrimento tutum praestaret, hancDeliberationem de mora Bohemica, quam etiam amicis in Styria legendam et di-judicandam tradidit (v. s. p. 712).

Deliberationis meae capita sunt varia. Primum, ut annum unum atquealterum in Bohemia morer et eventum rerum in Styria eminus contempler,consultum rebus meis adeoque et studiis esse videtur, maxime si quod Tychopollicetur obtineri queat, ut salarium Styriacum nihilo secius continuetur. Hacoccasione tempus mihi suppeditaretur, liberandi fidem meam in promisso auto-mate coelesti (I. 73 ss.), possem paulatim innotescere, ut postmodum in omnemeventum de conditione aliqua mihi non difficile esset prospicere. Forsan etC. M‘ innotescerem conditionemque honestissimam adipiscerer. In studiis meishoc nomine proficerem, quod particulares dispositiones orbium coelestium, mihiad mea inventa percolenda scitu necessarias diuque desideratas, successu tem-poris addiscerem. Speraveram quidem, me ista apud D. Tychonem jam paratainventurum, sed major res est, quam ut tam facile, tam brevi tempore deci-datur. Tycho observationes habet optimas, quae instar materiae sunt ad hocaedificium exstruendum, habet et operarios et quicquid desiderari omninopotest. Unus illi deest architectus, qui his omnibus juxta se utatur. Nametsi ingenium in ipso felicissimum et plane architectonicum est, ingens tamenvarietas et in singulis profundissime latens veritas hucusque diligentissimumTychonem detinuit, cum jam senectus illi obrepat, ingenium et omnes viresenervans aut non multos post annos enervatura, adeo ut difficulter solus omniaefficere possit. Itaque si fine mei itineris nolo privari, duorum alterum est