Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
719
JPEG-Download
 

1G00.

719

faciendum: aut describendae mihi privatim ejus observationes (id autem nonconcedet, et merito, hic enim est ejus thesaurus, in hoc totam vitam et totopes consumsit), aut una cum ipso annitendum ad maturationem operis. Etprofecto C. M a ", quae tale quid videtur moliri quale Alphonsus quondam,consulto faceret, si etiam morem Alphonsi servaret et alios Tychoni adjun-geret, specie quidem ut Tychoni tantum petenti morem gerat, quo minusoffenderetur adductis aemulis (quisque namque suos patimur manes , maximemathematici et tam excellentes), sed re vera ut tanto rectius operi consule-retur utque sint, qui operam collocare velint. Nam et mihi grave esset, missaillustri procerum universitate ad privatum transire. Et quia in hanc mentio-nem incidi publicorum studiorum, traducam huc reliquum sermonem. Etenimsi quid humanitus Tychoni contingat (quod quam diutissime Deus avertatoro), neque sit certus aliquis, qui harum rerum curam gerat, metuendum est,ut observationes ayvotq aut nXtove^ia quorundam intervertantur aut penituspereant. Ipse etiam Tycho etsi vivat, tamen hic vel alibi vivat, susque de-que fert. Nec enim adhuc exhausit patrimonium suum, et si videat se con-temni, non magni faciet novam peregrinationem. Quod si accidat, vix poteritab interitu laborum Tychonis sejunctum esse; ad minimum in longius adhuctempus differentur ejus editiones. Itaque consultum est etiam C. M 1 ’ propo-sito in faciendis sumtibus et ipsi Tychoni ejusque famae, ut maturentur ejusopera. Jam ut a publica literatura ad meam personam redeam, si maneamin Bohemia, facile interea discere potero, an gravis sim Ordinibus provinciae.Ut id suspicer, faciunt quorundam ex Proceribus sermones, quos in meam ansuae Reip. utilitatem dirigant nescio. Consulunt enim, ut medicinae operamdem neque perpetuo astronomiae indormiam; turpe enim esse, nihil adeo Remp.juvare, cum ingenium mihi non desit. Hoc ergo est unum caput deliberationismeae, in quo parum est, quod me quominus absolute decernam remoretur,quod quidem in sequentibus patebit.

Cum enim hoc mihi semper sit primo loco positum, ut haec mora meafiat cum consensu magistratus mei, quaeritur, quomodo is consensus sit impe-trandus. S. C. M is auctoritate si id fiat, ea quidem re os obturabitur soceromeo, qui contemtui ducit, sic ex Styria cum uxore, filia sua, discedere, quasime ejiciat inopia, omnium hoc tempore scelerum turpissimum et nocentissi-mum. Sed et gravabitur in privignae meae (cujus bonorum tutor est, qua-que uxor mea carere loco praesertim peregrino non vult) iter consentire, nisiauctoritate aliqua muniatur hoc iter. Vivit enim liber nec nisi Principemagnoscit superiorem socer meus habetque bona provincialia; et privigna meaest sub jurisdictione aulica.

Contra vix videtur impetrari posse a S. C. M l8 , ut ipsius nomine potiusad Ordines scribatur, quam ad Principem. At Principi si morem hic geram,aut si per illius auctoritatem agam, invidiam in me concitabo Procerum. At-que etiam ipsi Proceres nescio quo animo sint excepturi literas Caesareas.Nam non venient oratum, sed erunt scriptae imperatorie. Tum quis me Cae-sari commendabit? Tycho? At malim ab alio, nam videtur ipse non satisomnibus quibus necesse est commendatus esse. An ego petam aliquid a Cae-sare? Religio mihi est; sum enim obstrictus Styrensibus. Ut autem ab aliisproprio motu commender, id petere arrogantis est.

Sed neque ipse satis honesta oratione ad D. Proceres Styriae uti potero,ut hanc moram impetrem. Putabunt, me res privatas agere, lucrum captare,quod quidem secus est, quaero enim salarium, quod ab ipsis habeo, quam