Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
720
JPEG-Download
 

720

Vita Joannis Kepleri.

optime collocare per hoc interregnum scholasticum. Utinam id perpendant auta quopiam edoceantur, se magnam partem gloriae, quam C. M‘” aucupaturtribus aut quatuor florenum millibus in annos singulos, nonnisi usitato ct hocexiguo ducentorum stipendio ad se derivare posse. Sed et plus petere vide-bor, quam meam deceat modestiam. Jam noviter enim literis amici cujusdammihi relatum est, decretos mihi ducentos thaleros pro editione et dedicationelibelli mei. Itaque tantum abest ut ipse ego consensum ordinum in hancmoram meam petere possim, ut vix aliter infamia carere possim nisi, ultrojussus ab ipsis hic manere, me id aegre facere simulem.

Quodsi solus Tycho scribat ad Proceres, quod se facturum pollicetur,videor non satis multum magistratui meo tributurus, videor nimis neglectaminstituturus petitionem, ut scilicet integra universitas privato domino concedatministrum suum. Quo pacto metuo, ut repulsam feram aut mihi plenariamissio proponatur, quae mihi gravis accideret propter uxorem, socerum etafflues in Styria.

Jam vero, ut fingam concedi mihi, quod petiturus sum, non leves suntdifficultates oeconomicae. Deseri uxor integro biennio vel amplius honestenon potest. At si huc adducatur, non erit id sine sumtu. Nec aliter quamhoneste et misso curru deducere illam possum. Quis ergo sumtus ad itersuppeditabit, de necessariis ad reditum quis cavebit? Quis, quae domi inpraediis uxoris negliguntur, restituet, quis neglectas commoditates et annuumreditum, centum amplius florenis aestimandum, cx donariis faventium mihi pro-cerum compensabit? An solus Tycho omnia? Vix faciet. An ego omniaastronomiae causa negligam? Vellem, si mihi suppeterent aliunde sumtusnecessarii ad alendam loco peregrino familiam, si non de uxoris meae bonisageretur, quorum tutor cum sim, diligentem me custodem esse fama post-huma jubet.

Quodsi mihi constet adducendam uxorem, jam illud dispiciendum, tem-porine parcam ipse ego et alium qui uxorem adducat conducam ex consan-guineis ejus, quod equidem malim, an vero ipse descendam, omnia coram dis-ponam, uxorem honeste praesentia mea comiter, et sic etiam me iterum sistamProceribus? Fortassis id ita fieri consultum etiam propter meam existimatio-nem, ne putent Ordinarii, meo instinctu fieri ista, sed habeant me excusatum,si quiescens ego domi literis revocer in Bohemiam.

Illud etiam considerandum, quem locum ad habitandum velim eligere.Praga meis studiis apta est, isthic est frequentia nationum, isthic rectissimerebus meis prospicere possem, isthic est aliqua inter homines germanicamlinguam callentes amoenitas, qua soletur uxor mea amicorum et cognatorumabsentiam. Contra non potest isthic vivi nisi magno sumtu, qui mihi vel nonsuppetit vel a Tyehone non suppeditabitur. Hic in Benatka pauci sunt ger-mani, solitudo hominum, Tychonis vero angustae aedes, magna turba familiae,cui nolim immiscere meos, qui tranquillitati et modestiae assueverunt. Ettamen ut Tychoni crebro praesens sim, studiorum ratio et ipsius Tychonispropositum postulat.

Sed fere omisi, quod primo loco erat perpendendum, praestetne, si fieripossit commode, tantisper in Caesaris servitio vivere et Tychoni ex abundantioperam dare, an a solo Tyehone pendere? Illud suadet Caesaris Majestas etaulae splendor, dissuadent haec. Primum vix me recipient nisi totum, renun-ciata Styreusi functione, aut receptum postea non amplius dimittent. Necenim rustice clementissimis Caesaris imperiis repugnandum esset. Deinde