Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
721
JPEG-Download
 

1600.

721

salaria aulica, ut audio, valde sunt impedita. Conjiceretur ergo familia meacrebro in difficultates, quod uxori meae summae miseriae instar videretur.At si me Tychoni certis conditionibus, quod postulat, obstringam, videtur mcsibi nimium mancipaturus, quod nec meae famae studiisve consultum, nec admagistratum meum excusari posset. Ac posset haec res forte praeveniri formaconcessionis Ordinariorum Styriae, qui aliqua in meum commodum exciperent.

Kgo sane, si meopte solo judicio decernere vellem (quod nolo), lias con-ditiones peterem:

1. Si vellet uxor mea in Tychonis aedibus habitare, ut hypocaustumet cameram et culinam, quam nunc occupant studiosi, una cum ea parte con-tignationis sub tecto, quae est supra id hypocaustum, prius ex omni partead commode habitandum instructum et maceriebus ubi opus est interseptum,ne cui alii pateat aditus, mihi concedat nec unquam me meosque inde ejiciat,aut alios mihi cohabitatores obtrudat, donec, quod mihi destinat, conclavemeridianum fuerit absolutum, non minus habitationi aptum quam illud alterum.

2. Ut de lignis mihi vel ipse per aestatem prospiciat, vel Caesarianosid mihi confirmare procuret idque tempori, ut in hieme aridis lignis sufficientersim instructus.

3. Ut certum corpu3 nominet victualium, quae ex ejus domestico com-meatu carnium, piscium, ccrcvisiae, vini, panis sim habiturus. Hic quidem,quasi curiose agam ct suae liberalitati diffidam, mihi succensebit. Sed egogeneralibus pollicitis nequaquam acquiescam et omnino hic certi quid statui volo.

4. Ut praeterquam astronomieis iisque necessariis ad suas editiones nonmc oneret.

5. Ut nullum neque tempus neque materias studiorum mihi praescribat,sed mihi fidem habeat, praeterquam ea, quae in gratiam Styrorum et si quishactenus meus fautor fuit, elaboranda sunt, nihil mc temporis ejus editionibussubtracturum.

G. Ut Pragam iturum ct si quo usus fert non impediat; modo ne nimiasit mora.

Haec si coram teste confirmet, tunc ego de uxore adducenda (ipsiustamen sumtibus, vel parte) cogitabo; sin non, in Styriam ad meos redibo.

7. Ut pro qualitate eorum, quae effecturus sum, omnino tamen aliquampecuniam redituro in Styriam suppeditet.

8. Cum in multam saepe noctem in Tychonicis laborem, ncc stimulo,sed freno opus habeam ad evitandam phthisin: peto vicissim, ut cum interdiupropter incidentia domestica mea negotia interdum ct raro quidem in urbemegressus fuero, ne D. Tycho se defraudari putet.

9. Si quid pnblice sub meo nomine edi voluerit, id peto per omnesapices ita relinquatur, uti mihi audito et expenso D. Tychonis judicio visumfuerit; sin autem: nomen meum supprimatur.

10. Liceat mihi mensam D. Coradueii accedere ibique pernoctare. Idautem fiat salvis iis, quae praemissa sunt. Dabo operam, ut quae tecta D.Tycho voluerit ibi tractans tecta habeam. Nisi enim a D. Coraducio ali-quid etiam accedat salarii, certe de ducentis florenis vivere non possum.

11. Pro hac opera D. Tycho numerabit mihi ad singulas anni quartasquinquaginta florcnos, uti obtulit, et quidem usque ad proximam Pentecosteneam summam , quae ab eo tempore quo huc veni usque ad Pentecosten prorato debebitur. Quae interea accepi, non venient in hanc summam. Namquae in conductas aedes sunt expensa, restituentur a Caesare; reliquos

Kepleri Opera VIII. 47