Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
722
JPEG-Download
 

722

Vita Joannis Kepleri.

25 Thalcros loco 30 florenorum, quos inde a superiore anno Rebeneccio debuiet D. Tycbo solvendos susceperat, inibi remittet. Si pecunia justo temporenumeretur, obstrictus ero ad biennium exactum.

12. Procurabit etiam mihi D. Tycbo salarium apud Caesarem quamprimum fieri poterit, de quo impetrato et legitime penso pecuniam ipsi resti-tuam, quam quovis tempore dederit mutuo.

Jessenius (vel Hoffmannus?) quosdam paragraphorum posteriorum Tyclioni legen-dos proposuisse videtur; sub finem folii recti enim ultimae paginae adseripta sunthaec verba, quasi ex ore Tychonis: Ad num. 8. „Non est ita suspicax, ncc liberaliaingenia tam servilia reddit, cum et ab illiberalibus talia saepe patiatur iisque indul-geat ac patienter ferat.“

Ad num. 9. „De eo dispiciemus prout aequum fuerit. Aequum autem est, utquicquid sub ipsius nomine prodit, ipso conscio fiat et approbante. Alias agnoscerenon potest aut defendere, et fieret illi fraus atque injuria, a quibus semper alienis-simus fui.“

Ad num. 10. „Tpsemet eum Domino Coraducio commendavi et aliquoties ad-monui, ut illum accederet; nunquam minimo verbo ostendi, mibi ingratum fore. Namego D. Coraducium suspicio et ipsemet in propria persona talia in ejus gratiam face-rem. Accedat igitur, quoties petierit I). Coraducius vel ipsi libuerit Keplero. Quoplus lucri et commodi inde habere potuerit, eo sibi fore gratius. Et ego pro viribuspromovebo.“

Ad num. 11. „Dixi me numeraturum illi 200 florenos annuatim et singulisanni quadrantibus soluturum. Hoc praestabo. Et inchoabitur tempus a discessu ejuse Styria, sicuti etiam addixi. Nec pecunia, quam illi interea ex mea concessi, mibidamno esse debet, cum ea ipsa de causa id fecerim absque magno emolumento.Particularia tamen non numero; quae a Caesare illi impetrare potuero, si summamhanc annuatim exsuperant, in ejus id cedat lucrum, sin minus, meum fit damnum:saltem biennium addicat.“

Folio verso ejusdem paginae Keplerus ulterius haec prioribus paragrapliis ad-didit: Conditiones, quibus Magnifico Doinino Tychoni Brahcin Astronomicis operam meam collocare possum.

1. Quicquid mihi D. Tycbo rerum astronomiearum mandaverit, id quoadper valetudinem licuerit (quae mihi sub aliquo principe damno non est) dili-genter expediam. Insuper mea sponte in astronomiae Tychonieae scopumsemper intentus ero coque studiosorum ipsius operas, seu absente eo seupraesente, si opus est ita dirigam proponendo et instituendo; ut tempus sineimpedimento, si modo velint, bene collocare semper possint.

2. Ad observationes vero sum hebeti visu, ad mechanica inepta manu,ad negotia domestica et politica curiosa et cholerica natura, ad continue se-dendum (praesertim ultra justum et statum tempus epularum) infirmo corpore,etiam cum valetudo constat. Crebro mihi surgendum et ambulandum, tenendaconstans ratio temporis ad diaetam.

3. Atque cum multa soleant incidere fortuita astronomica negotia, quaemoras objiciunt ad scopum tendentibus, D. Tycho mihi hanc libertatem philo-sophicam indulgebit et mecum partietur diem: ut si placet antemeridianumtempus, per id agam quicquid ipse praescripserit, vicissim post meridiem meumsequar genium et, ut soleo, libere in materiis Tychonicis versabor. Ac ut con-stet Tychoni, me operari tum ipsi non mihi, paratus cro, ad vesperas sin-gulas rationem transactae diei reddere.