Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
723
JPEG-Download
 

1600.

723

4. Dies feriatos mihi liberrimos relinquet et ad sacra et ad mea privatastudia. —

Marginalia Tychonis. Ad num. 2. priorem partem: „Haec nunquam petiinec peto.“

Ad num. 3. „Prout voluerit in his faciat, neque opus indicatione hic vel prae-scriptione ulla, cum ego illi in his non tam stricte omnia urgeo nec ursi unquam.Volo ut libera voluntate omnia fiant pro commoditate loci et temporis, tam quoadme, quam quoad ipsum.“

Ad num. 4. „Quando prohibui vel ullam mentionem hac de re feci, cum etstudiosis meis id libenter faciam?“

Hos et priores paragraphos pactionis Tychonem inter et Keplerum, sine dubioetiam viva voce actos, intermcdiantibus Jessenio et lloffmanno in hanc formamredactos exhibent codices Viennenses: Quibus conditionibus in Tychonis gratiamin Bohcmiam cum uxore concedere cogitem.

1. Ante omnia impetrandus est consensus mei magistratus. Nam si hocnon impetretur, sic ut salarium Styriacum nihilo minus retinere possim, omniaquae vel hactenus acta sunt, vel in posterum agentur, irrita sunt.

2. Ut Magnificus et Generosus D. Tyclio sumtus itineri necessariosmihi suppeditet, vel si metuit ut nimis sim sumtuosus, dicat ergo aestima-tione facta, quantum milii pecuniae pro itinere conficiendo et uxore, privignaet ancilla cum una rlicda et supellcctilibus, quantum sub illa rheda per sexa-ginta milliaria adducenda suppeditare velit, ut deliberare inecum possim, ansufficiant necne.

3. Cum proposuerit mihi G. D. Tyclio habitationis loca Pragam, Brun-disium, Boleslaviam, llenaticam, suam ipsius domum in arce, etsi propter com-moditatem studiorum diu inclinavi in hanc partem, commodissime me in ipsiusaedibus habitaturum: tamen re diligentissime deliberata invenio, solani miliiPragam eligendam. Primum conclave, quod milii destinat, non est ad com-modam habitationem instructum, caret multis requisitis, quae nonnisi cumsumtu comparantur, ut de supellcctilibus Praga advehendis nihil dicam. Etsivero constituit Tyclio non solum hoc conclave ad commoditatem instruere,sed novum etiam versus meridiem aedificare pro mea familia, non possum tamenhac conditione quicquain pacisci, quum haec, quae D. Tyclio proponit, in mul-torum aliorum potestate sint, ut fit in aedificationibus. Quare omnino sicpaciscar, ut Pragae semper per hoc tempus sim mansurus. Si postea, con-clavi aedificato et necessariis supellcctilibus instructo, vult alias mecum inireconditiones, id in mea et uxoris potestate erit, velimne acceptare an pristinisinhaerere, quae etiam in eum eventum valere debent. Debet hoc 1). Tychonict illud persuadere, quod facile videt, aut diuturnum aut jucundum convictumnostrum esse non posse, dum hae perpetuae confusiones oeconomicae me adinsaniam et ad dicendi earpendique intemperantiam adigunt. Taceo, quod adcavendas turbas familiarum nunquam satis conditionum ferri possit. Tertioneque sine commodo Tychonis erit, si Pragae habitem. Conducat pro meconclave, prospiciat mihi de lignis, ct quoties Pragam venit ad me divertat,pecuniam det uxori meae pro emendis dum adest victualibus, non ineptamexperietur coquam. Emat avenam Boleslaviae, vehat iri urbem, prospiciatequis de stabulo. Si quid Pragae effectum velit, mittat ad me vel Danielemvel studiosum aliquem, conveniatur de hebdomadali symposio ibique commo-retur tain diu quam est necesse. Ita multos sumtus in anno redimet. Vicis-sim ego, quoties propter astronomica studia eaque praecipue non amanuensia

47*