724
Vita Joannis Kcpleri.
necesse mihi vel ipsi videbitur, misso equo Benaticam veniam, sed intra bi-duum vel triduum Fragam redibo, nisi forte magis solitarius, minus turbulentusmihi sit locus commorandi. Pragae vero necessaria ct astronomica studia,quae quovis tempore praecipua esse scivero (quia tempori consulendum est,quod non erit ultra unum vel alterum annum), ea fide et diligentia tractabo,ut apud me summa gloriae Dei, proxima Tychonis, minima meae ratio sitfutura, et id mihi imperabo ipsi, quod haud scio an in Germania quisquamalius facere velit.
4. Ineundae erunt ergo conditiones bifariam, primum si milii ipsi dehabitatione et lignis sit prospiciendum, deinde si de utroque mihi, ubi Fragumvenero, jam prospectum a D. Tychonc sit, quid in utrumque eventum pecuniaemihi (praeter jam datum viaticum, quod in hunc censum venire non debet)sit in annos singulos tributurus. Hic audiam, quid ipse proponat, nullo modoprior ipse petam. Deliberabo vero postea, victumne tolerare possim, si hocTychonicum Styriaco salario adjungatur. Etenim quae astronomiae causafacere possem, illa libenter sine compensatione facerem, cum ipse in his stu-diis profectus per communicatas D. Tychonis observationes operam facile com-penset, sed possem illa Graecii perficere, ut non sit necesse, ideo me privarecommoditatibus, quae jam a me ipso aestimari nequeunt. Cura ergo itinereBoheraico me illis privem non astronomiae praecipue, sed D. Tychonis gratia,aequum est, mihi parte aliqua illa a D. Tychone compensari. Nec haec lucricausa dicuntur: metus me, non spes lucri huc adigit, nam in Styria omniain omnia consumo, quae vel ab uxoris bonis vel a meis laboribus habeo.
5. Etsi scio, id agere D. Tyclioneni, ut Caesaris auctoritate veniam inBohemiam, peto tamen, et milii documenta hujus rei literis consignata, quaead magistratus Bohemicos valitura sint, communicari, ut habeam, si ita feratusus, ubi jus appellem.
6. Scribendae erunt et solemnibus verbis ad me in Styriam litcrac D.Tychonis manu propria, quibus conditiones, de quibus hic ante abitum internos convenerit, confirmentur, ut ex iis tanto rectius uxori et socero meo hujusmei itineris ratio demonstrari possit.
7. Quia non semper pecuniam e Styria per tantum intervallum haberepotero, pollicebitur G. D. Tyclio, se milii interpositis convenientibus cautioni-bus pecuniam ad necessarios usus domesticos commodato daturum, quam etiamfideliter restituam, sicque non passurum, ut necessariis ad victum aliquandoindigeam.
8. Anni principium esto primum atque Pragam venero, itineris vero,primum atque requisitas supra literas (5 et 6) una cum viatico et praesentipecunia Graecii accepero. Pecunia milii nulla praesens est Graecii nec spon-sionibus iter potero perficere, itaque praesenti pecunia opus erit; nec Magni-fici et Gen. D. Hoffmanni opera, quam pollicetur, tanquam milii, sed tanquamD. Tychoni praestetur, censeatur. Quamvis videatur ille innuere, se subditossuos ad vecturam adhibiturum, ubi nihilominus aliqui D. Tychonis sunituserunt in symposiis solvendis et remunerandis, ut fert christiana cliaritas, au-rigis inopibus. Neque enim velim, pridem pene oppressos tot Styriacis expe-ditionibus mea causa ulterius premi.
9. Si, quod nolim, interea D. Tychoni in mentem venerit aliorsum ab-eundi, conditiones tamen annuae ad finem durabunt usque anni, neque mihinecesse erit aliorsum Fraga ire.
10. Exacto tempore, quod mihi indulserit magistratus meus, aut etiam