1600 .
725
si quis interea de me castis fiat, pollicebitur M. et G. D. Tycho meae uxoriin literis, quas ad me scribet in Styriam, se curaturum, ut honeste illa inStyriam redire possit, eamque ad rem sumtuum certam partem numerabit.
Praemissas Kepleri conditiones haec sequuntur Tychonis annotata:
Quae ad proposita M. Kepleri respondi, mihi a D. D. Jo. Jessenio in ipsiuspraesentia praelecta*) die 5. Apr. anno 1600.
1 . Ad primum sic respondi: Scire ipsum Keplerum, id in mea potestate nonesse situm ideoque certo promittere non posse, quod penes me non est, daturumnihilominus operam, ut per alios et quacunque ratione id fieri queat, hoc a StyriacisDominis impetrari possit, etiam intercessione superiorum, si opus fuerit; sin autemconcedere id nolint, me nequaquam cupere, ut mea de causa quippiam sibi creet incom-modum aut dispendium faciat rei familiaris. Cum potius ibi maneat, et sint ut aitirrita omnia, quae aut inter nos acta sunt, aut in posterum de migratione in Bohe-miam agi poterunt.
2. Sumtus itinerarios, si cum conjuge accesserit et iis de quibus loquitur, mepraebiturum jam antea obtuli, in qua etiamnum persisterem sententia; at cum egonesciam, quid in tali itinere insumendum sit, utpote locorum hominumque et quamcare vivatur ignarus, eos sumtus aestimare non possem: rogavi itaque ante dies festosKeplerum, ut ipsemet id consignaret aut mihi oretenus exponeret, quod et nunc libe-rum ipsi reliqui.
3. Quod proposuerim illi locum habitationis Pragam, quam ab initio nominat,respondi, nunquam id a me factum esse**), idqne sancte affirmavi, cum et ipsemetoblatam ab initio isthic habitationem renuerim, quod viderem, me ibi otio non satisfrui posse philosophico, tum quoque aliis de causis, et ipsum Keplerum mihi dixisse,Pragam esse multis irrequietudinibus obnoxiam***). Addidi et hoc, mihi perinde esse,sive Pragae sit sive in Styria, si milii adesse illi non luberet, imo malle me cum ipsoin Styria mea, quae in astronomicis habeo, per literas communicare, quam si Pragaedegeret, cujus rei meas quasdam haberem rationes. Si tamen omnino illi staret sen-tentia, Pragae cum conjuge habitare, per me id illi licere et tantum abesse, ut idetiam si possem impedire velim, ut potius quantum in me sit ipsum, ut suis votishac in parte potiatur, mea intercessione juvare constituerim, si forte Caesar illi sala-rium clementissime concedere velit, quo se commode isthic sustentare queat. At demeo quippiam illi, dum ibi manet, contribuere necdum statuisse, id tamen facturum,ubi aedes illas, quas Caes. Maj. mihi clementissime pollicita est, ibi uti spero nactusfuero, ut gratis in eis habitet. Et si uxor ejus quae dicit praestare voluerit ubiaccessero officia, futurum id mihi acceptum et quae requiruntur libenter subministra-turum. At quia vix fieri potest, ut sine dispendio tam temporis, quam eorum quaefacienda sunt, mature et rite peragantur, nisi simul esse possimus atque inter nossubinde conferre de iis, quae exsequenda sunt, tum quoque ob conversationem mutuammalle me ut hic Benaticae degeret et si ille hic in arce mihi cohabitare suis ductusrationibus aut etiam suspicionibus respueret et camerae illae una cum coquina, quasprius hic pro se ipsemet elegit atque expetiit, neque aliae, quaecunque hic esse pos-sint, commoditates amplius illi placeant, velle me in vicina urbe Benatica de oppor-tunis aedibus illi prospicere, ubi cum conjuge et suis tranquille suoque more vivere
*) Non memini, praelecta haec esse Tychoui a Jessenio in mea praesentia. Tychoquaedam postulata mea partim legit ipso, partim Jessenio legenda dedit. Kepler.
*') Ego vero non aliter sum persuasus et sic et scripsi in Styriam. K.
***) Si hoc dixi, non fuit de mea persona, sed de Tychonis intelligendum. Dixiquidem Pragae carius vivi. Et id argumento est, de Praga disputatum esse inter nos. K,