726
Vita Joannis Kepleri.
possit. Dixi nara quidem Boleslaviam me non admodum abhorrere, si ibi esse malit,attamen illic de lignis et carbonibus non ita atque hic ipsi prospicere posse, nec tamsaepe inter nos atque opus fuerit conferre sic daretur, multis difficultatibus rem illaminvolutam esse, nec tamen si admodum indigeat renuiturum. De Brandisio me nullamfecisse mentionem, milii enim id idem ferme videtur, ac si Pragae esset: ubi si ali-quando habitaverit, tunc dispiciam, quid in posterum juxta ejus desideria praestarequeam vel secus, quod etiam mihi in omnem eventum liberum reservo. Quae de con-fusionibus oeconomicis et turbis familiarum infert, replicare me nolle, cum quidvismetuentes sibi mille ejusmodi suspicari et pro lubitu exasperare queant. Si tamenejuscemodi quid ad me perlatum foret, effecturum pro virili ut emendetur. Existi-mare autem me, quod nec ego nec quispiam meorum Keplerum, interea dum hic fuit,verbo aut facto ullove modo laeserit. Si autem id contigit, me prorsus inscio et invitofactum esse. De iis, quae ipsemet patienter tulerim, nolle quid referre, ne aegre ferrevidear aut animum erga ipsum benevolum remittere.
4. Quid illi salarii loco pro suis laboribus in re astronomica annuatim praeterviaticum, de quo antea, tribuere velim, dixi me nihil certi hac de re statuere posse,antequam ab ipso audiam, quid petat, neque enim mihi ipsius res ita perspectas esseaut constare, quibus opus habeat, atque ipsimet: ideoque etiam ante Pascha eum ad-monuisse, ut hoc pariter notaret, me, etsi eum ditare nequeam, uti neque ego ex hujusorbis tractatione quippiam lucri habuerim aut rem fecerim, sed potius eo majores ex-pensas sustinuerim, nolle tamen ut mea de causa sibi creet incommodum aut dispen-dium suarum rerum faciat. At si existimaret, iu Styria Graecii commodius id efficereposse, per me et illi hoc licere, cum illi quam optime cupiam.
5. Quid egerim ejus de causa Pragae, quo etiam nomine proxime eo simul as-sumto profectus sum, et quomodo meos de negotio illius in aula sollicitando instruxe-rim, ipsemet novit. Ad quae cum necdum categorice responsum sit, sed potius spesfacta, omnia ex voto successura, nihil certo addicere posse, antequam Daniel, meusdomesticus, reversus fuerit, aut a Magn. Domino Coraducio, quas se mihi de singulisrescripturum Teguaglio nostro dixit, literas acceperim, tum quoque a Domino Barre-vitio, si is rescribere voluerit. Si a Caes. M te hic receptus fuerit, aut etiam mea decausa tale quid fiet, spero nos media inventuros, ut hic non saltem commode, sed ettuto degat, injuriis aliorum extra jus non expositus, quod et per se aequum est.
6. Literas ipsius uxori, prout expetit, scribere non tergiversaturum, cum et anteaid ipsum sponte obtulerim, modo prius inter nos convenisset et plenarie transactumesset, et quae scribenda sint omnimodo constarent.*)
7. Si pecuniis interea dum hic est opus haberet Iveplerus, libenter me ei, sicutpeteret, mutuo daturum, donec ex Styria quas isthinc exspectat obtinuerit, quod etantea me facturum illi pollicitus essem.
8. Quae octavo loco proponit etiam facile praestare posse, si caetera suc-cesserint.
9. Me nonnisi gravibus de causis aliorsum iturum, uti neque patriam leviterreliqui. Si tamen necessitas aliqua sic urserit, nihilominus ipsius indemnitati pro-spectum iri. At quod de conditionibus usque ad anui finem duraturis adfert, admitti,ut non opus sit ipsum alio quam velit interea concedere.
10. Quae ultimo loco proponit, si ita fieret, aequum esset ut hoc praestarem,etiamsi de eo inter nos actum nunquam fuisset.
Cum hunc in modum ad singula respondissem, dixi conclusionis loco ad Kep-lerum, qui abitum Pragam versus ad sequentem diem nihilominus urgebat, si ipsi sic
*) Ut uxori meao scribat, non petii, se ipse obtulit: ut indicerem, uon opus esse, K.