1600.
727
luberet, consultum mihi videri ut Danielis domestici mei reditum ex aula per triduumvel quatriduum exspectaret*), qui si ante diem lunae huc non reverteretur, posse Kep-lerum ipso die lunae satis adliuc Pragam venire atque sua isthic negotia expedire,sin autem per pauculos istos dies exspectare nolit, concessurum illi crastina diecurrum, quo pro suo arbitrio Pragam eat**). Ut autem eo certius perspiceret, menulla alia do causa id dicere, quam quod vellem plenam resolutionem interea nobisex aula adferri, ut rectius quid concludere liceret, produxi Tengnaglii mei literas die27. Martii Filsnae datas et Keplero legendas tradidi***). Haec cum Keplerus legisset,se tamen altero die Pragam abiturum ojebat et potius cum Daniele rediturum. Egoautem ipsi liberum reliqui facere quae vellet meque obtemperaturum et de curruprovisurum, ut postero die una cum Doctore Jessenio, qui nobis adsidebat, Pragamproficisci possit. An vero cum Daniele huc redire velit vel secus, ipsi pariter libe-rum Velicturum.
Tyelio Brahe, manu propria.
Haec omnia ita acta esse attestor bona fide Ego D. J. Jessenius qui interfui.Job. Jessenius a Jessen, illustrisimorum Ducum Saxoniae Med. et professor Witeberg.m. pr. Ao. 1G00. Apr. 5.
Elucet e quibusdam cum Kepleri tum Tychonis verbis, rationes inter utrumquenon plane easdem fuisse quae initio, quo Keplerus ad Brabeum venerat, fuerant.Aegritudinem quandam Tychonis etiam significare videntur hae literae adHoffman-num die 6. Martii datae: 111. et Gen. Vir, Domine et amice honorandissime. QuaeM. Keplerus, cujus ingenium et consuetudo mihi perplacet, ut dignum eum censeam,qui ametur et ad optima quaeque promoveatur, oretenus ad me retulit, percepi. Etquantum ad primum attinet, de studioso illo hic alendo et informando, actutum re-spondi, me non saltem in hoc, sed longe majoribus 111. Dom. Tuae pro meo modulogratificaturum. Alterum satis praevidi confici non posse priusquam expressum abaula Caesarea decretum in Cameram mitteretur, quod jam conscriptum esse intellexi,at ubi haereat, me latet. Quia vero a Tengnaglio cognovi, quod cum 111. D. Tuampauculis allocutus sit quodque consilium illud de Keplero atque illo alio, cum illud111. D. Tuae paucis exponeret, eidem placuerit deque eo ipsomet mecum ulteriusloqui velit, dabo operam ut, quam primum nonnulla, quae pro Caes. M ,e elaboro, con-fecta fuerint, assumto mecum M. Keplero Pragam excurram, quo apud 111. Dom.Tuam hac de re, prout ea suaserit, deliberemus et certi aliquid statuamus. Nequeenim ipse Keplerus Hl. Dom. Tua inconsulta quicquam concludere voluit, quod etego probo, siquidem absque ejus consensu et suasu nihil nobis faciendum censeam.Intellexi quidem quodammodo, nonnullas difficultates sese insinuare, qui-bus tamen (uti spero) ex 111. Dom. Tuae prudenti provisu facile occurremus iisquemedelam adhibebimus. Quare omnia circa hoc negotium, donec cum 111. Dom. Tuapraesentes de eo egerimus, differenda arbitramur.
Keplerus ad Tychonem venerat spe et fiducia plenus, sperans profectum instudiis astronomicis, viribus suis fidens, quibus Tychonis opera promoveret. Qualiaipsius fuerint studia, supra verbis Kepleri exhibuimus, quae vero Tycho ab eo postu-lavit, non quidem plane apparet ex iis, quae scripta reliquit. Keplerus se quasi in-spectorem studiosorum Tychonis fore putavit, Tycho vero, ut erat vir nimis sui con-
*) Ante Pascha promissionem fecit, si Daniel interea non redeat, se statim postferias me dimissurum. Addidit et commendationem constantiae suae. K.
**) Imo ne mihi soli currus attribueretur, eo die ire volui, quo Jessenius erat iturusin curru Tychonis. K.
***) Tengnaglius scribit: Etiamsi Molerus advenerit, Corraducius nihilo secius cou-sentit in petitionem de Keplero et cum ipso agetur per primam opportunitatem.