Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
728
JPEG-Download
 

728

Vita Joaunis Kepleri.

scius et imperare consuetus, sine dubio Keplernm eodem modo habuit, quo reliquossuos „domesticos“, „discipulos“, „amanuenses“; testem habemus epistolam, quamsupra (p. 715 in nota) paucis diximus, scriptam a Keplero die 6. Martii, dum initioAprilis pactio inter Tychonem etKeplerum facta fuit. Ex hac epistola, quamquam alteratalis non exstat in illis codicibus, non sine verisimilitudine concludere licet, Keplerum aTychone ad eadem servitia adhibitum esse, ad quae reliqui „studiosi“. Quis dubitet,quin gravius id tulerit Keplerus, majora animo moliens? Simul promissum Caesarissalarium de die in diem procrastinabatur; simul „procerum“ Styriacorum consensusnon allatus est, quo Keplero venia daretur Pragae commorandi, salario Styriaeo ulteriusfruendi. Haec vel similia in causa fuisse videntur, ut Keplerus relicta Benatica Pra-gam rediret ad Hoffmannum eoque inconsulto literas dederit Tychoni nimium acerbaset „virulentas“, solutionem pacti indicans. Literas has ipsas non in codicibus de-prehendimus, sed has Tychonis ad Jessenium datas d. 8. Aprilis: Cum tu hic Spec-tator et auditor fueris eorum, quae a Keplero dicta factaque sunt sub ipsius discessuet simul quomodo postea juxta currum, mihi valedicturus, petulantia quadam coramduce prae se ferret atque ea via, quod affectus suos regere non posset, excusaret,egoque a condonatione non alienus essem tibique in aurem susurravi, ut efficeres, illumPragae literis ad me datis id ipsum testari, quod male ipsum habeat, se sic exorbi-tasse cupereque meam in gratiam redire, quod et te facturum ajebas ct sponte anteamihi seorsim dixeras, te in itinere ipsum serio admoniturum, imo reprehensurum, quodse tam impotenter et bilose gesserit, contra quam decet virum doctum et honestum,idcirco mitto tibi hic inclusas ipsius literas, quarum effrenem petulantiam ct nimisarrogantem dicacitatem nec per meum vinum, nec per meum contemtum, nec quicquidejusmodi aliud excusare poterit, nisi et tunc furiosus fuit (uti forte hujus morbi se-mina, etiam cum sibi maxime constare videtur, clam fovet), cum ista composito animoscriberet. Miraberis hominis in malitia citra omne meum meritum pertinaciam, necforte habebis aliud quid dicas, quam me mea humanitate effecisse, ut iste hominemexueret atque in rapidum canem, quem suo stomacho se aemulari dicere solitus est,transformaretur. Inspice igitur et despice, quod ct ego faciam. Quis enim furentemscienter et volenter facile curaret? Si ipsum in via admonuisti et ut rationes inveniret,mecum denuo in amicitiam redeundi, adhortatus es, vide quaeso, quales fructus edi-derit tua admonitio. Kolo cum tam procaci lingua praedito, nec modestiae aut vir-tutis curam habente, contendere verbis. Cum ex his malitiosis literis plus satis per-cipiam, eum non reversurum, uti etiam non cupio, ipsemet in culpa est, quod polli-citis stare nequeam et super hoc, quod in epistola jam missa jecit fundamentum, vixutar eo tanquam architecto, cui aliquid ex meis observationibus et laboribus super-struatur. Ille ipse me jam magis cautum, quam antea fui, reddidit, genio uti sperobono mei curam habente et omuia sic in meum commodum dirigente. Nolim tamenuti cuipiam has Keplerianas literas ostendas et ne quidem 1). Hoffmanno, aut cumipso Keplero hac de re expostules, sed cum hoc nuncio bene conclusas mihi remittas.Si tamen olefeceris, ipsum apud D. Hoffmannum vel alios me calumniatum esse, facquod bonum et integrum virum decet. Interim etiam au apud Ursinum (Ursum) istumaliquid in meam contumeliam tacite moliatur, per tertiam vel quartam manum inquire etc.

Ad Hoffmannum d. 6. Aprilis haec dederat Tycbo: Illustris ct generose vir, Ho-mine et amice honorandissime. Redit nunc Pragam M. Keplerus et licet suasor illifuerim, ut domestici mei, qui etiamnum Pilsnae est et inter alia in negotio dictumKeplerum concernente sollicitat, reditum, quem intra paucos dies futurum spero, ex-pectaret, ut quid fieri possit certius sciremus, praesertim cum spes aliqua facta sit,suam Caes. Maj. petitionibus meis humillimis clementissime annuere velle, atque de-mum aliquid rati concludere possemus, tamen cum ipsum nihilominus abitum festinare