Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
729
JPEG-Download
 

1600.

729

intelligerem, reliqui hominem suo arbhrio. Quid vero inter dos ventilatum sit, 111.Dom. Tua e D. Doctore Joanne Jessenio, qui has adfert, seorsim cognoscet: is eniminterfuit dum haec gererentur, quare longiore et taediosa eorum commemorationesupersedeo, omnia ad hanc rem facientia 111. D 1 “ Tuae prudenti consilio dispiciendaordinandaque etiamnum relinquens. Caeterum de puero, quem 111. Dom. Tua ad memittere decrevit, sciat, me libenter eum quandocunque advenerit recepturum, tum quo-que laboratorum spagiricum. Et expecto pariter fabrum illum mechanicum, qui eStyria venturus est. Quam primum vero per occupationes licuerit, spero me Pragaefuturum, ubi plenius cum 111. Dom. Tua de iis quae hic omissa sunt agam. Valeat Tua111. Dominatio quam optime et diutissime. Dabam cx arce Caesarea Benatica dieG. Aprilis anno 1000. 111. Generos. Tuae

addictissimus

Tycho Brahemanu propria.

Jessenius, lectis prioribus et Kepleri literis, Iloffmannum adiit, qui Kepleri ani-mum irritatum placavit et simul Tychoncm infensum Keplero conciliare studuit. In„vita“ Hoflinanni, ab ipso conscripta, legimus: „Tychoni Brabeo Dano amicissimuset in aula patronus exstiti. Ad eum eduxi e Styria Joannem Koplerum; cumquesimultate inter ipsos orta divortium fecissent, quod e re astronomica non videbaturfuturum, auctor utrisque reconciliationis et Keplero praesentis fortunae (scripta haecsunt anno 1611), qualiscunque ea sit, exstiti reversumque e Styria cum familia hospitioexcepi, qui ex eo non destitit me colere mecumque subinde et de suis mathematicispro meo captu, et de meis mysticis pro suo, conversari.“ — Jessenio et Hoffmannoinstigantibus Keplerus Tychonem adiit, deprccans scriptum suum acerbum, his cumallocutus:

Sons manus, quae nuper ad laedendum celeritate ventos antevertit, quod-nam initium faciat ad leniendum vix invenit. Nam quid ego primum comme-morem? An meam intemperantiam, cujus acerbissima est recordatio, an tua,Nobilissime Tycho, benefacta, quae jam nec enumerari possunt, nec pro dig-nitate perpendi? Per duos menses gratuito me victu liberalster aluisti, totituae familiae meam incolumitatem, mea desideria commendasti, omnia humani-tatis officia praestitisti, quae habuisti eharissima mihi communicasti; nemome dicto vel facto volens laesit unquam; in summa: non liberis, non uxori,non ipsi tibi plus indulsisti quam mihi. Quae animo praeterea volvebas dome promovendo, ex iis quae mea causa suscepisti facile vidi. Quae omniacum ita habere sciverim, fassus fuerim, scripto etiam testata reliquerim, magnacum animi consternatione recordor, adeo me a Deo et a Spiritu Sancto meisintemperiis animique morbo fuisse permissum, ut ad tot et tanta beneficiaclausis oculis pro modestia trium hebdomadum continuae morositati erga totamfamiliam, pro gratiarum actione iracundiae praecipiti, pro reverentia audaciaesummae erga tuam personam, tam illustri stemmate, tam praestanti eruditione,tanta nominis claritate venerabilem, pro amica valedictione suspiciosissimisimputationibus et acerbissimae scribendi prurigini tantum indulgere potuerimnec me respexerim, nec quam crudeliter tuum animum, qui praeclare semperde me senseras, hac odiosissima ratione sim offensurus, perpenderem. Quaesi hostili animo, si nocendi proposito suscepissem, equidem vix vel a Deopetere fuissem ausus, uti te mihi praestaret placabilem, justam et legitimamvindictam impediret.

Sed quia totum hoc impotentis animi furor ct cholerae praestitit exu-berantia et juvenile vitium curiositas cum praecipitantia judicii, abfuit vel-diffa-

t