Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
730
JPEG-Download
 

730

Vita Joannis Kopien.

mandi animus, et quia non experieris, me unquam cum quoquam mortaliumita de te locutum, uti ad te unum ex falsa imaginatione scripsi, quemadmodumneque in quenquam unquam talia designavi: ex hac qualicunque consolationepost gravissimam poenitudinem animum nonnihil recepi, et quia quae scripsicoram Deo solo teste M. Tuae imputata fuere, primum Deum Opt. Max.veniam exoravi, deinde et pro Christiana reconciliatione summe fui sollicitus.Quod nisi me afflicta valetudo, immoderatae affectionis haud dubia stimulatrix,impedivisset, primo quoque tempore Benatikam excurrissem meque M. Tuaead omnem satisfactionem promtum stitissem. Jam quia fors ita tulit, ut priorM. Tua 1’ragam veniret, supplex ad M. Tuam venio, per Dei misericordiamorans, uti mihi hanc atroeissimam offensionem Christiano animo remittat. Egocontra quae dixi vel scripsi in M. Tuae personam, famam, honorem et doc-trinam, vel quocunque alio modo injuriosissima (si nulla valeat in meliorempartem interpretatio) uti (quod ex animo doleo) dixi scripsique quam plurimaet plura quam meminerim, omnia et singula revoco, irrita, falsa et probatuimpossibilia sponte et ingenue agnosco atque pronuncio. Neque enim ullumfacinus patratum, aut ullam partem honestatis a M. Tua unquam violatamvel vidi vel audivi. Si quid suspicionibus etiam indulsi, id omne, ut Christia-num decet, ex animo ejiciam, sic ut protestationi Christianae acquiescens,temeritatem in suspicando libenter Deo Y.<n>t\toyrmarr t fateor.

Promitto etiam bona fide, me in posterum, ubicunque versaturus sim,non tantum hujusmodi malcsanis actibus, dictis, factis et literis abstenturum,sed neque ullo pacto M. Tuam injuste et ex proposito offensurum, nequequicquam quod non deceat contra M. Tuam moliturum. Oro autem, quialubrica est vita hominis, ut si 51. T. animadvertat, me imprudentem in talequid vergere, me mei ipsius admoneat, experietur enim me morigerum. Quinimo polliceor, daturum me operam, quod quidem nunquam adhuc mentiscompos intermisi, ut omni genere officiorum M. T. ulterius devinciam ct quan-tum mihi possibile est superiorumque meorum patitur auctoritas, in omnibushonestis rebus quasque M. Tuae gratas intellexero obsequium praestem, etsic ipso facto demonstrem, aliter me in M. Tuae personam esse et semperfuisse affectum, quam ex illa trium septimanarum intemperata dispositioneanimi et corporis colligi poterat. Et precor, ut ad id praestandum me Deusadjuvet.

Tyclio deprecationem hanc libenter accepisse videtur et Keplerus Bcnaticamrediit post trium hebdomadum absentiam („si tres c. hebdomadas eximas“ supra legimusscribentem Keplerum), et per mensem Majum apud Tychonem versabatur. InitioJunii Gratium rediisse Keplerum, ut inde familiam in Bohemiam traduceret, hoc Tycho-nis testimonio confirmatur.

Ego Tycho Bralic de Knudstrup et Uraniburg in regno Daniae, nunc veroSacrae Caes. Maj. cliens in arce Bohemiae Bennaticha habitans, notum facio omnibus et sin-gulis liasee litteras inspecturis cujuscunque status dignitatis et conditionis fuerint, earun-dem exhibitorem ornatissimum et eruditissimum virum M. Keplerum, 111. Ducatus StyriaeStatuum Mathematicum, hoc labente anno epochae Christianae 1600 ab initio mensis Fe-bruarii usque ad finem Maji, per quatuor nimirum intercedentes menses pro majori p.artehic in dicta Caesaris arce Bennaticha mecum fuisse seque interea in meo convictu honestegessisse et apprime diligentem operam in exercitiis et studiis astronomicis praestitisse, inter-mediantibus meis justae magnitudinis ct conformationis instrumentis et observationibusmultiplicibus atque diutinis, mutnaque inter nos de talibus atque aliis ad philosoplhiamfacientibus collocutione: ut omnino mihi persuadeam, illum id temporis non minus frugi-fero hic collocasse, quam si interea domi desedisset, imo si absque invidia id affinmareliceret, longe utilius. Quo nomiue etiam ejus praesentia et conversatio mihi imprimis grataexstitit multoque adhuc gratior futura, si eadem in posterum saepius et diutius concedi polterit.