Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
731
JPEG-Download
 

1600.

731

Quapropter omnibus illustribus praostantibus et cordatis viris praenominatum M.Keplerum de meliore nota quam commendatissimum esse cupio, utque ejus laudabile pro-positum et conatus egregios in bac sublimi et a vulgi captu semota scientia ulterius etplenius excolenda adjuvent et promoveant, quibus possum precibus obnixe et officiose rogoatque obtestor: fecerint sic ineo equidem judicio lleipubl. litterariae, praecipue vero divinaeillius Astronomiae totiusque eruditae matbeseos alumnis rem admodum utilem atque accep-tam, quin et non saltem ipsi M. Keplero commodam, sed et mihi ob conformia studialonge gratissimam ac quocunque per ino licuerit officio vicissim compensandam et obse-quiosa mente perpetuo recolendam. In quorum omnium evideutiorem et pleniorem testifi-cationem sigillum meum apposui et propria manu subscripsi. Actum in arce CaesareaBenuaticha inchoante menso Junio, Anno 1600.

S. . Tycho Bralie manu propria.

Etsi Keplerus consentiente Tychone Gratium redierat et reditum cum familiapromiserat, nihilo minus de reditu dubitabat, quod ex bis ad M a est linum datisliteris (Gratii d. 19. Sept. 1600.) apparet:

Calendis Junii Benntica discessi Gratium versus; negotium reliqui pen-dulum. Tardae sunt expeditiones aulicae. Potuissem intercessionibus optimisadjutus in Caesaris servitio stipendium facere, sed me vestigia tenueruntsplendida stipendia merentium, vix dimidium ingenti cum difficultate extor-quentium. Itaque Tyclionem inter et me sic convenit, ut Gratii literas Cae-saris exspectarem, quibus efficeretur, ut retento salario Styriaco per unum etalterum annum in Boliemiam migrarem, quibus cum literis mitteretur etiamviaticum. —

Sed ordinem sequor eventuum idcoquo jucunda acerbis misceo. CalendisAugusti mille amplius civibus et provincialium ministris in nrbe hac, interbos et inibi, perpetuum est indictum exilium intra dies 45. Vilissima factaest supellex omnis, pecunia nulla nisi minuta Ungarica inter homines exer-cetur, decimantur bona omnia diligenter. Tu cetera mala conjice, Renun-ciavi hoc Pragam. Rescripsit Tycho, jam me a se oretenus et nominatumCaesari et approbatum, solas exspectari literas de hac re; at quia perturbatasint consilia propter exspirans salarium Styriacum (renunciavi enim, iturus inpatriam ct alium dominum quaesiturus libere), suadet vehementer, ut missaWirtembergia in Boliemiam quam primum venirem. Incertus haereo. Sie tamenmeditor, Lincium ire cum familia caque ibi relicta Pragam petere solus, etquo loco sim futurus, quod habiturus salarium, quam spem ejus extorquendi,provisurus, quantum divina gratia mihi indulserit. At si Eiagna sint incom-moda futura, reversus Lincium eum familia per Danubium ad vos contendam,Deo vitam prorogante. Medicinae cursum auspicabor, dabitis milii fortasseprofessiunculam, quia meliercule ex divite in spe factus sum pauperrimus reipsa. Uxorem enim duxi ex locuplete domo, cujus tota cognatio in eadem estnavi; at tota ipsorum substantia est in immobilibus, quae sunt vilissima, imone quidem vendibilia. Omnes illis inhiant sine pretio. Cautum enim estdecreto principis, ne quis ea bona, quao non vendiderit intra 45 dies, alicuipontificio locare possit. — Sunt haec quidem gravia, at non crediderim, adeodulce esse pro religione, pro Christi honore cum aliquantulo coetu fratrumdamna, contumelias pati, domos, agros, amicos, patriam deserere. Si verummartyrium et vitae jactura proportione quadam respondet, ut quo majus dam-num hoc major laetitia sit: facile est et mori pro religione. Non cessotamen luctari et cum incommodis temporalibus, ut banno solvar, no deci-mentur bona uxoris meae, argumento a mea restitutione capto (v. s. p. 704)ne sit ea mihi fraudi potius quam bono. Nam si ante biennium non rediis—seni, decimationem effugissem et multa alia. Sic sunt ex&gwp äöaigo: deoga,